{"kind":"section","lang":"grc","language":"Ancient Greek","title":"Fragmenta Moralia 37","citation":"Chrysippus, Fragmenta Moralia 37","ref":"37","level":null,"urn":"urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002:37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia/37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia/37.md","author":{"name":"Chrysippus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2"},"work":{"title":"Fragmenta Moralia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia","urn":"urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002"},"verse":false,"words":180,"text":"Cicero de finibus III 8, 27. Quod est bonum, omne laudabile est; quod autem laudabile est, omne est honestum: bonum igitur quod est, honestum est. － － Illud autem perabsurdum, bonum esse aliquid, quod non expetendum sit, aut expetendum, quod non placens: aut, si id, non etiam diligendum: ergo etiam probandum. ita etiam laudabile: id autem honestum. Ita fit ut quod bonum sit, id etiam honestum sit. Cf. IV 50. Iam ille sorites －: quod bonum sit, id esse optabile, quod optabile, id expetendum, quod expetendum, id laudabile, dein reliqui gradus. Tusc. disp. V 43. Atque etiam omne bonum laetabile est; quod autem laetabile, id praedicandum et prae se ferendum; quod tale autem, id etiam gloriosum; si vero gloriosum, certe laudabile; quod laudabile autem, profecto etiam honestum; quod bonum igitur, id honestum. 45. Quicquid est, quod bonum sit, id expetendum est, quod autem expetendum, id certe adprobandum; quod vero adprobaris, id gratum acceptumque habendum; ergo etiam dignitas ei tribuenda est. Quod si ita est, laudabile sit necesse est; bonum igitur omne laudabile. Ex quo efficitur ut quod sit honestum, id sit solum bonum.","prev":{"citation":"Fragmenta Moralia 36","label":"Fragment 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia/36"},"next":{"citation":"Fragmenta Moralia § 4. Virtutem propter se ipsam expetendam esse.","label":"§ 4. Virtutem propter se ipsam expetendam esse.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia/%C2%A7%204.%20Virtutem%20propter%20se%20ipsam%20expetendam%20esse.","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia/%C2%A7%204.%20Virtutem%20propter%20se%20ipsam%20expetendam%20esse."},"credit":{"text":"Chrysippus, Fragmenta Moralia, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: Open Greek and Latin (First1KGreek), via The Greek Library, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg002.local001/","quality":"proofread"}}