{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum orbis terrarum 26","citation":"Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 26","ref":"26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/26.md","author":{"name":"Abraham Ortelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius"},"work":{"title":"Theatrum orbis terrarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"PORTVGALLIAM impropriè Lusitaniam appellant, cùm alioqui nec tota Portugallia Lusitaniae finibus circumscripta sit, nec totam Lusitaniam complectitur: illud tamen negari non potest, potiorem Lusitaniae partem Portugalliae Regi parêre. Diuiditur verò Portus allia in Transtaganam, Cistaganam, & Interamnem. Transtagana Baeticae partem carpit, eam scilicet, quae ab Ana fluuio ad Regni limites porrigitur. Interamnem appello Portugalliam, quae est inter Durium & Minium fluuios, Regio non minus amoena quàm fertilis. Haec Interamnis tota extra Lusitaniam est, nisi repudiata descriptione posita, Straboni magis accedamus, qui ait, maximam Lusitanorum partem Callaicos appellatos. Huius Regionis longitudo est duodecim leucae; latitudo qua maxima est, duodecim; alibi tantum sex, aut etiam quatuor. Atque in hoc tam exiguo terrae interuallo, praeter Ecclesiam Bracarensem Metropolitanam, & Portugallensem Cathedralem, ac alias quinque Collegiatas, reperias plusquam centum triginta Monasteria, quorum pleraque redditus habent amplissimos: praeterea plus minus mille quadringentas sexaginta Parochiales, cum suis Baptisteriis, vt scribit quidam. Certè in ea parte, quae Bracarensem agnoscit Ecclesiam, octingentae recensentur. Ex qua re fertilitatem & Religionem antiquam gentis facilè agnoscas. De amoenitate verò quid opus est dicere, cùm in ea numerata sint vltra viginti quinque millia fontium perennium: Pontes quadrato lapide elegantissimè constructi, prope ducenti: portus marini sex. Quod propterea minimè tacendum duxi, quia bonitas & dignitas huius Prouinciae ferè ignoratur. Huic Prouinciae adhaeret ea quam Transmontanam appellant, Regio optimi tritici, generosique vini ferax, in qua est Brigantia, caput amplissimi Ducatus. Haec ex Vaseo. Vide etiam Marineum Siculum; & Seb. Munsterum. De huius Regni origine, lege primum caput Decadum Asiaticarum lohannis Barri. Huius Regni Vrbem primariam Vlissiponam descripsit Damianus à Goes peculiari libello. Lusitanorum Imperium hodie quàm latissimè patet; nam ab Herculis columnis vsque ad Chinam & Lequios per omnes Prouincias maritimas Insulasque adiacentes extenditur. DCQVID terrarum à Rheno per Oceanum, Pyrenaeos montes, mare Mediterraneum, & Apenninum montem vsque ad Anconam clauditur, communi appellatione Gallia Latinis appellatur.","prev":{"citation":"Theatrum orbis terrarum 25","label":"HIBERNIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/25"},"next":{"citation":"Theatrum orbis terrarum 27","label":"HIBERNIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/27"},"credit":{"text":"Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}