{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum orbis terrarum 37.5-6","citation":"Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 37.5-6","ref":"37.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/37.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/37.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/37.5.md","author":{"name":"Abraham Ortelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius"},"work":{"title":"Theatrum orbis terrarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum","urn":null},"verse":false,"words":174,"text":"In domesticae supellectilis nitore, palmam vni concedunt Hollandiae, Negociatores, quibus plaeraque pars Orbis est peragrata. Mediocriter Eruditorum, nusquam gentium frequentior numerus. Ad exquisitam eruditionem, praesertim antiquam, quòd non perinde multi perueniant, aut vitae luxus in causa est, aut quòd apud illos plus honoris habetur egregiae morum integritati, quàm egregiae doctrinae. Nam ingenium non esse negatum illis, plurimis constat argumentis; quanquam mihi sanè quàm mediocre contigit, ne dicam exiguum, vt cetera plaeraque. Hactenus Erasmus in Chiliadibus. Descripsit hanc Olandiam, vt ipse vocat, Chrysostomus Neapolitanus, eleganti Epistola, ad Comitem Nugarolum. De eadem vide Historiam Batauicam Gerhardi Geldenhaurij, & Petrum Diueum. De admirabili huius Regionis rerum copia atque abundantia lege Lud. Guicciardinum. Ruinarum Armamentarij Romani quod arcem Britannicam vocant incolae (quae sunt in littore Oceani Germanici ad pagum Cativijck opzee appellatum, non longè à Leyda Oppido) marmorearumque inscriptionum ibidem inuentarum effigiem, olim seorsum in lucem dedimus. De Regione Traiectensium, quae hac Tabula etiam continetur, consule Historiam Lamberti Hortensij Montfortij. FRISII veteribus fuerunt, qui littora Germaniae Aquilonaria tenent; vna vens, vnis moribus, longo licet interuallo distans per Germaniae littora.","prev":{"citation":"Theatrum orbis terrarum 37.1-4","label":"37.1 to 37.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/37.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/37.1"},"next":{"citation":"Theatrum orbis terrarum 38","label":"INFERTOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/38"},"credit":{"text":"Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}