{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum orbis terrarum 41","citation":"Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 41","ref":"41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/41.md","author":{"name":"Abraham Ortelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius"},"work":{"title":"Theatrum orbis terrarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Moenus inquam in Occasu; in Ortum fluit Egra; quae Albi in Bohemia miscetur; Salas in Arcton, qui & ipse Albi confunditur. Nabus per Noriscos decurrens in Occidentem Ratisponae Danubium ingreditur. Vrbes Voithlandiae, vt & obiter hoc dicam, sunt, Chulmbach, Parreyt, Hoff. Saxonum Regio complectitur THVRINGOS, quibus ab Ortu Misnij, ab Occasu Hessi occurrunt; à Septentrione Brunsuicia; à Meridie Franconia, Visurgo, Sala, & Moeno clausi; Metropolis est Erfordia (quae maxima Germaniae vrbs censetur) Thuringos à Gothis originem traxisse inde depraehendi potest, quòd apud Thuringos Gothi gentis suae vocabulo Gotham Vrbem condiderunt: Regio satis felix ab iis quae ad victum pertinent. Isatis herba inibi nascitur, lanarum infectoribus vtilis, vulgò Quadam vocant, ex qua plerique annonam totius anni sibi parant. Diuiditur insuper Saxonicum solum in duas Regiones, vtraque Marchiae nomen habet; quae Noua dicta est, Odera fluuio perfunditur, Veterem Albis intersecat, ad cuius ripam vrbes VVitenberga, Magdeburga, Stendelum, Osterburgum, Hamburgum, Lubecum, quod à ripa Albis aliquantum recessit. Noua in Austrum, in Bohemos, & Silesios vergit, cuius vrbes Francofordia, Berlinum, Brandeburgum, Stetinum, Auelburgum. MISNIA pariter Saxoniae huic, quam Superiorem vocant, insita est, inter Salam & Albim posita est; hanc olim Hermanduri & Sorabi Sclauorum na tio habuerunt. Misnia autem à Mesia lacu, ad quem olim fortassis habitarunt, aut à Misna vrbe, cui opinioni libentius accedo, nomen habent: vrbes, Misna, Chemnitium, à fluuio qui praeterfluit dictum, Suiccauia, Lipsia Aca demia, Altenburgum, Santo Annae mons; huius Regionis montana sunt foeta mineris. Amnes, Molta, Albis, & Salas. LVSATIA regiuncula, quamuis Bohemorum ditioni parens, tamen & ipsa Saxoniae tribuitur, inter Albim, Oderam, & Bohemiae montes interiacet; Vrbs praecipua est Gorlitia. Nissa fluuius eam rigat. Hactenus Georg. Rithaymerus in sua Orbis descriptione. Plura de his Regionibus Pius. II. in Europae suae descript.; & VVitichnidus in sua Saxonia. Vide etiam Munsterum. Sed inter omnes studiosiss. descripsit Saxoniam integro volumine Alb. Crantius. Misniam obiter etiam describit Ioan. Gerson, in libello de rebus Saxoniae. Harum Re gionum typicam delineationem ex Tabula Geographica Ioannis Crigingeri, quae Pragae excusa est Anno. 1568. huic nostro operi inseruimus. BOHEMIA, Germaniae portio est, Aquilonis flatibus tota fermè exposita. Cuius ad Orientem V.","prev":{"citation":"Theatrum orbis terrarum 40.5-6","label":"40.5 to 40.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/40.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/40.5"},"next":{"citation":"Theatrum orbis terrarum 42","label":"INFERTOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/42"},"credit":{"text":"Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}