{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum orbis terrarum 48","citation":"Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 48","ref":"48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/48.md","author":{"name":"Abraham Ortelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius"},"work":{"title":"Theatrum orbis terrarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"BAVARIAE PALATINATVS. BAVARIAE altera pars, quae vltra Danubium Bohemicam excurrit syluam, vocatur nostro aeuo (sicut & olim) Nortgoia, habens Nurenbergam Metropolim; vnde Regioni, secundum quosdam, datum nomen. Et licet Nurenberga non sit peruetusta Ciuitas, tamen Castrum eius in aedito colle situm, quod olim Castrum Noricum fuit appellatum, est antiquum. Habet haec Regio plurima Oppida, Monasteria, & Villas, potiß. Amberg, Sultzpach, (Castel Monasterium; vbi olim Principes Nortgoiae suam habuerunt Curiam.) Eger; Beierut; Eistet; Napurg, &c. Quae pro maiori parte sunt Principum Palatinorum. Siquidem Ludouicus Imp. & Dux Bauariae fecit Anno Christi. 1339. huiusmodi diuisionem, quòd ex tota Bauariae Prouincia Palatinis Principibus cederet Nortgoiae Regio, praeter Oppida quaedam Imperialia: Multa etiam pertinentia ad Coronam Imperij, olim fuerunt Principibus Bauariae impignorata. In hac Re, gione inter Bambergam & Nurenbergam, ad Orientem, versus Oppidum Eger, situs est mons magnus dictus Fichtelberg, ex quo profluunt quatuor insignes amnes, Moenus, Nabus, Sala, & Eger. Complectitur autem mons iste in circuitu suo circiter sex miliaria; & extrudit varias metalli species; gignit & optimum caeruleum colorem, quem vulgò Lazurum vocant. Inuenitur quoque in summitate montis stannum; & multae foueae, ex quibus olim metalla fuerunt eruta: in summa, tota illa Regio turget mineris, potiß. ferri, vnde Nortgoienses annuatim magnam vim pecuniae colligunt. Hactenus Seb. Munsterus. Vide etiam Pium .II. De origine Palatinatus huius Regionis, lege Franc. Irenicum. Huius Regionis Vrbem primariam Nurenbergam, elegantißimè descripsit Conradus Celtes Poëta Montem Piniferum, quem Fichtelbergvocant, descripsit Gaspar Bruschius Egranus peculiari libello. VVLRTENBERGENSIS DVCATVS. REGIO Wirtenbergensis Ducatus circularem habet quasi situm, complectiturque Ciuitates & Oppiaa plurima, multa Castra, & Monasteria; Villas & Vicos penè infinitos; praer res Ciuitates Imperiales, Eftingam, Wilam, & Reutlinoam, quae intra ditionem Principis suum bent situm, & proprias Iurisdictiones. Praestantiores autem huius Ducatus Ciuitates sunt, Tubinga, vbi Academia; & Stutgardia, vbi Principis sedes. Haec praefatus Munsterus, & plura. Hulus Regionis primarium fluuium Neccarum, & ceteros, pulchrè describit Fr. Irenicus lib. 8. cap. 34. Neccarus fluuius, generosi vini, quod inde Neccarense vocant, fertilis est.","prev":{"citation":"Theatrum orbis terrarum 47","label":"47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/47"},"next":{"citation":"Theatrum orbis terrarum 49","label":"BAVARIAE PALATINATVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/49"},"credit":{"text":"Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}