{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum orbis terrarum 53","citation":"Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 53","ref":"53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/53.md","author":{"name":"Abraham Ortelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius"},"work":{"title":"Theatrum orbis terrarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"LARIVS. LARIVS Lacus, (quem hodie Lago di Como ab Opido sibi adiacente, vocant) à Septentrione in EAustrum ad 60 millia passuum producitur; vndique coronatur montibus, quorum cacumina, castanearum arborum nemora habent, latera, vineae oleaeque, radices verò syluae, in quibus ferarum venationes frequentes. In margine autem Lacus, Castella considunt; inter quae in Meridionali ripa, Comum est, clarum Opidum à Gallis Orobiis, aut vt quidam vult, à Cenomanis conditum; Romana Colonia postea à Di uo Iulio ibi deducta, Nouum Comum appellatum est; in amoeniß. loco positum, adeò vt ad solas delitias excogitatum videatur: nam à fronte pulcherrimum Lacum, à tergo campestria culta, & omni genere fructuum feracißima habet; accedit etiam aër saluberr., iucundissimusque. Hoc oppidum duos Plinios aeternitate viros dignos nobis protulit, in quorum memoriam haec elogia in fronte Aedis Diuae Mariae Virginis à gratis ciuibus pietatis ergò marmoribus incisa, Anno. 1558. ex Italia redeuntes legimus; A dextra valuarum, A sinistra valuarum, ORDO POPVLVSQVE COMENSIS, C. PLINIVM C. PLINIO CAECILIO SECVNDO, QVI CONSVLASECVNDVM MACTVM INGENIO VIRVM, DIG TV, AVGVRATV, MILITIAE GESTIS, AC ORANDIS CAV NATI ONE CLARVM, DOCTRINA ADMIRABI SIS, POEMATIB. ET HISTORIIS CONFICIENDIS, CAE LEM, VT QUI OLIM IMPP. CAESS. VESPASARE TRAIANO AVGVSTO LVCVLENTISSIME LAVSIANORVM AMICITIAM MERVERIT, OFFIDANDO, ADFICIENDAQVE IMMENSA LIBERALITACIA MAXIMA GESSERIT, AC SCRIPTO TE PATRIA SVA, EIDEM IMMORTALE CONTVLIT RES VNIVERSOS COPIA ET VARIETATE SV ORNAMENTVM, ORDO COMENSIS CONCIVI SVO PERAVERIT, MVNI CIPEM SVVM INCOMPADES IDERABILI, HONORE ACCEPTO, MONVMEN RABI LEM STATVA ET ELOGIO ORNAVERE. TVM POSVIT. M. CCCCILXXXXVIII. KAL. MAI. Tantus honor dulcisque iuuat me fama Secundum, Functus eram, sed tum veteri praeclarus honore At mage conciues haec posuiße meos. Viuebam, perij, nunc quoque vita mihi est.","prev":{"citation":"Theatrum orbis terrarum 52","label":"LIGVRIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/52"},"next":{"citation":"Theatrum orbis terrarum 53-2","label":"LARIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/53-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/53-2"},"credit":{"text":"Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}