{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum orbis terrarum 6.1-5","citation":"Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 6.1-5","ref":"6.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/6.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/6.1.md","author":{"name":"Abraham Ortelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius"},"work":{"title":"Theatrum orbis terrarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"ORTELIVS ANTVERPIANVS, Beneuolis Lectoribus S. D. VM omnibus perspectum satis esse credam, quanta sit cognitionis historiarum vtilitas, benigne Lector; equidem mihi persuadeo, neminem penè esse, modò historias primis (quod aiunt) labris gustarit, qui nesciat, quàm necessaria sit ad eas rectè intelligendas, Geographiae (quae meritò à quibusdam historiae oculus appellata est,) cognitio. Multa enim in historiis occurrunt, ne dicam penè omnia, quae nisi aliqua locorum cognitione polleas, non solùm intelligi bene non possunt, verùm etiam contrà quàm debeant nonnunquam intelliguntur; vt fit, cùm in aliis, tum potissimum in Regum, Imperatorumque expeditionibus, in diuersis gentium migrationibus, & in clarissimorum virorum diuersarum Regionum perlustrationibus, peregrinationibusque. Quod cùm experientia ipsa doceat, non est, quòd ego heîc latiùs declarem. Haec verò tam necessaria Geographiae cognitio, vt multi egregij & docti viri testati sunt, ex Tabulis Geographicis lon gè facillimè peti addiscique potest. Atque vbi aliquantulum harum Tabularum vsui adsueuerimus, vel mediocrem etiam Geographiae inde cognitionem adepti fuerimus, quaecunque legun tur, Tabulis his quasi rerum quibusdam speculis nobis ante oculos collocatis, memoriae multò diutius inhaerent. quò fit, vt tum demum cum fructu aliquo; quae legimus, percipere videamur. Omitto iam, multò iucundiorem videri & esse, historiarum lectionem, si Tabulis ob oculos propositis liceat quasi praesentem, res gestas, aut loca in quibus gestae sunt, intueri. Nam, quantopere iuuemur, cum in sacris litteris Ilraëlitarum iter ex Aegypto per mare Rubrum & immensam propè solitudinem in terram promissam factum legimus, si Palaestinae Tabula inspecta, id quasi praesentes videamus; quemuis existimo saepius experiri. Quae cùm ita sint, quantopere impediantur retineanturque, immò retrahantur etiam saepè in ipso cursu, historiarum studiosi, facilè est videre, cùm vel omnes Regionum descriptiones non possint haberi; vel si haberi quidem possint, cariores sint, quàm vt quiuis possit, praesertim cùm plurimi sint tenuioris fortunae, coëmere. Multi enim sunt, qui delectantur quidem Geographia vel Chorographia, imprimis verò Tabulis, quae de Regionum descriptionib.","prev":{"citation":"Theatrum orbis terrarum 5","label":"AFRICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/5"},"next":{"citation":"Theatrum orbis terrarum 6.6-9","label":"6.6 to 6.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/6.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/6.6"},"credit":{"text":"Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}