{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum orbis terrarum 62","citation":"Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 62","ref":"62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/62.md","author":{"name":"Abraham Ortelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius"},"work":{"title":"Theatrum orbis terrarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum","urn":null},"verse":false,"words":417,"text":"COVIAE IMPERIVM. HAEC Tabula non continet totam Russiam, nam deest Polonia & Lithuania; quae sub Russiae nomine etiam compraehenduntur. Sed vniuersum Imperium Moscouiae Ducis, quod mari Glaciali a Septentrione terminatur; ab Oriente, Tartaros; à Meridie, Turcos & Polonos; ab Occidente verò, Liuones & Sueciae Regem, vicinos habet, exhibet: Cuius omnes Regiones singulatim describit Sigismundus Baro ab Herberstain: apud quem harum rerum studiosos lectores relegamus. De Intolarum Religione, ritu, viuendique more, haec pauca libenter ex eodem excerpsimus. In Religione ferè Graecorum ritum sequuntur. Eorum Sacerdotes vxores ducunt. Imagines in templis colunt. Infantes cùm baptisantur, ter in aquam toti immerguntur; Aqua verò baptismatis singulis infantibus consecratur. Confessionem, quamuis ex constitutione habent, vulgus tamen eam Principum opus esse, & ad Nobiles pertimere existimat; Finita confessione, poenitentiaque iuxta delicti qualitatem iniuncta, signo Crucis frontem, pectusque signant, magnoque gemitu clamant; lhesu Christe fli DEI, miserere nostri: Haec est communis illorum oratio. Dominicam enim orationem perpauci sciunt. Communicant sub vtraque specie, miscentes panem vino, seu corpus sanguine. Pueris septem annorum porrigunt Sacramentum; dicuntque tum hominem peccare. Festos dies viri praestantiores peractis sacris, epulis, ebrietate, & vestitu eleganti venerantur; vulgus & serui plaerunque laborant; dicentes, feriari, & à labore abstinere, Dominorum esse. Purgatorium non credunt: pro defunctis tamen sacra faciunt. Aqua benedicta, nemo se aspergit, nisi à Sacerdote aspergatur. Ieiunant in Quadragesima septem perpetuas septimanas. Matrimonia contrahunt; Bigamum concedunt, sed vix legittimum matrimonium esse putant. Diuortia admittunt. Adulterium non appellant, nisi quis alterius vxorem habuerit. Mulierum conditio miserrima est: nullam enim honestam credunt, nisi domi conclusa viuat, adeoque custodiatur, vt nusquam prodeat. Gens astuta & fallax, & quae magis seruitute quam libertate gaudet. Omnes se Principis seruos fatentur. Rarò illi est quies: nam aut bellum Lithuanis, aut Liuoniensibus, aut Tartaris infert: aut, si nullum bellum gerit, sunt in praesidiis circa Tanaim & Occam fluuios, ad reprimendas Tartarorum depraedationes. Tunicas oblongas, sine plicis; manicis strictioribus, Hungarorum ferè more gestant: ocreas ferè rubeas easque breuiores, vt quae genua non attingant; soleasque ferreis clauiculis munitas habent. Ventrem nequaquam, sed foemora cingunt; atque adeò pubetenus, quò magis promineat venter, cingulum dimittunt. Iustitiam strenuè exercent in praedones. Furta & homicidia rarò capitali poena puniuntur. Monetam argenteam habent, non rotunda, sed oblonga & ouali quodammodo forma. Pellibus nobilibus ac preciosissimis, quae hinc per totam Europam exportantur, Regio abundat: & vbique ferè syluosa est. Haec omnia ex citato Sigismundo. Plura de his Regionibus habes apud Mathiam à Michou, in libello de Sarmatiis; Alberti Crantzij Wandaliam; P. Iouium de legatione Moscouitarum ad Clementem. VII.; Albertum Campensem ad eundem; Et itinerarium Persicum Ambrosij Contareni. Sed videndus est etiam Bonfinij liber. 1. &. 11. Decadis primae rerum Hungaricarum.","prev":{"citation":"Theatrum orbis terrarum 61","label":"TRIONALES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/61"},"next":{"citation":"Theatrum orbis terrarum 63","label":"MAGNI CHAMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/63"},"credit":{"text":"Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}