{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Theatrum orbis terrarum 74.5-7","citation":"Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum 74.5-7","ref":"74.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/74.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/74.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/74.5.md","author":{"name":"Abraham Ortelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius"},"work":{"title":"Theatrum orbis terrarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum","urn":null},"verse":false,"words":173,"text":"Villas, & tamen pro tribus cantredis habetur: habet Britannia tres Insulas sibi adiacentes eiusdem ferè quantitatis, ab Austro Vecta, à Zephyro Mona, à Circio Mania: sed duae priores propinquius Continenti adiacent, „ modicis distinctae maris interstitiis; tertia verò, quae Mania dicitur, medio inter Hibernicam, „ Vltoniam & Scoticas Galovidias libramine iacet. Mona verò ab Incolis Mon mam Cymbry ob „ tritici fertilitatem dicitur. Et postea. Hugo Comes Slopesburiensis & Arundelij, cum Hugone „ Comite Cestrensi, cùm hanc Insulam vi ingrederetur, canes in Ecclesia Sancti Fefridanci nocte occlusit, quos omnes manè rabidos invenit, & ipse postea à piratis de Orcadibus venienti„bus, quorum Princeps Magnus sagitta in oculo (quae pars corporis sola ferro nuda erat) ictus, „ à navi per ipsum Magnum, in mari mortuus cecidit: quod videns Magnus dixit Danica lingua, Leit loupe, quod significat, sine eum saltare. Item cùm Henricus secundus exercitum in „ Venedotiam ducens apud Caleshull bellicam aleam in arcto sylvestri expertus est, classem in „ Monam misit, quae Ecclesiam praedictam cum aliis locis spoliavêre; unde ab accolis, multi à paucis, armati ab inermibus, victi, vulnerati, & capti, & interempti ferè omnes fuêre.","prev":{"citation":"Theatrum orbis terrarum 74.1-4","label":"74.1 to 74.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/74.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/74.1"},"next":{"citation":"Theatrum orbis terrarum 75","label":"TATI SVAE RESTITVTA (CVIVS IN ANGLIAE DESCRIPTIONE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/abraham-ortelius/theatrum-orbis-terrarum/75"},"credit":{"text":"Abraham Ortelius, Theatrum orbis terrarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}