{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Praetextarum fragmenta 1","citation":"Accius, Praetextarum fragmenta 1","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/accius/praetextarum-fragmenta/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/accius/praetextarum-fragmenta/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/accius/praetextarum-fragmenta/1.md","author":{"name":"Accius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/accius"},"work":{"title":"Praetextarum fragmenta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/accius/praetextarum-fragmenta","urn":null},"verse":true,"words":272,"text":"Nil neque pericli neque tumulti est, quod sciam.\nClamore et gemitu templum resonit caelitum.\nVim Gallicam obduc contra in aciem exercitum:\nLue patrium hostili fusum sanguen sanguine.\nTe sancte uenerans precibus, inuicte, inuoco,\nPortenta ut populo patriae uerruncent bene.\nEt nunc quae deorum segnitas? ardet focus.\nQuod periti sumus in uita atque usu callemus magis.\nFateor: sed saepe ignauauit fortem in spe expectatio.\nCaleti uoce canora\nFremitu peragrant minitabiliter.\nDice, summa ubi perduellum est? quosum aut quibus a partibus\nGliscunt?\nQuibus rem summam et patriam nostram quondam adauctauit pater.\nPatrio exemplo et me dicabo atque animam deuoro hostibus.\nCastra haec uestra sunt: optume essis meritus a nobis ..\nQuoniam quieti corpus nocturno impetu\nDedi sopore placans artus languidos:\nVisum est in somnis pastorem ad me adpellere\nPecus lanigerum eximia pulchritudine,\nDuos consanguineos arietes inde eligi\nPraeclarioremque alterum immolare me.\nDeinde eius germanum cornibus conitier,\nIn me arietare, eoque ictu me ad casum dari:\nExin prostratum terra, grauiter saucium,\nResupinum in caelo contueri maximum\nMirificum facinus: dextrorsum orbem flammeum\nRadiatum solis linquier cursu nouo.\nRex, quae in uita usurpant homines, cogitant curant uident,\nQuaeque agunt uigilantes agitantque, ea si cui in somno accidunt,\nMinus mirum est, sed di rem tantam haut temere inprouiso offerunt.\nProin uide, ne quem tu esse hebetem deputes aeque ac pecus,\nIs sapientia munitum pectus egregie gerat\nTeque regno expellat: nam id quod de sole ostentum est tibi,\nPopulo commutationem rerum portendit fore\nPerpropinquam. haec bene uerruncent populo! nam quod dexterum\nCepit cursum ab laeua signum praepotens, pulcherume\nAuguratum est rem Romanam publicam summam fore.\nqui recte consulat, consul cluat.\nTullius, qui libertatem ciuibus stabiliuerat\nNocte intempesta nostram deuenit domum.","prev":null,"next":null,"credit":{"text":"Accius, Praetextarum fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ACC%7Cprae%7C001","quality":"proofread"}}