{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tragoediarum fragmenta 427-469","citation":"Accius, Tragoediarum fragmenta 427-469","ref":"427","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/accius/tragoediarum-fragmenta/427","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/accius/tragoediarum-fragmenta/427","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/accius/tragoediarum-fragmenta/427.md","author":{"name":"Accius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/accius"},"work":{"title":"Tragoediarum fragmenta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/accius/tragoediarum-fragmenta","urn":null},"verse":true,"words":279,"text":"Egone auxilio nudus temere ut hosti me animato offeram?\nEst res aliqua, quam praesente his prius maturare institit.\ntete esse huic noxae obnoxium\nReicis abs te religionem: scrupeam imponas <tibi>?\nNeque ratum est quod dicas, neque <ea> quae agitas dicendi est locus.\nCreditis me amici morte inbuturum manus?\nParatus sum ubiuis petere pestem permiti.\nHic Melanippum inter traiectus nemorum, in salti faucibus\nObuiam ense it, quem aduorsum aptus alter in promptu occupat.\nConstitit cognouit sensit, conlocat sese in locum\nCelsum: hinc manibus rapere raudus saxeum grande et graue.\nRegina, aderit tempus, cum hice torrus, quem amburi uides\nfrugis prohibet pergrandescere.\nVagent ruspantes siluas, sectantes feras\nQuam inuita ancillans, dicto oboediens uiri\nfrigit saetas rubore ex oculis fulgens flammeo.\nGaudent currunt celebrant, herbam conferunt donant, tenent,\nPro se quisque cum corona clarum conestat caput.\nCuius exuuias et coronam huic munerauit uirgini.\nRemanet gloria apud me: exuuias dignaui Atalantae dare.\ntimida eliminor,\n<E> clamore simul ac nota uox ad auris accidit.\nHeu! cor ira feruit caecum, amentia rapior ferorque.\nEum suae uitae finem ac fatis internecionem fore\nMeleagro, ubi torrus esset interfectus flammeus.\nnunc si me matrem mansues misericordia\nCapsit\nQuae uastitudo haec aut unde inuasit mihi?\nCaue lassitudo poplitum <tuum> cursum leuet.\nLabore aut minuat itiner ingressum uia\nQuis erit, qui non me spernens, incilans probris,\nSermone indecorans turpi fama differet?\nErat istuc uirile, ferre aduorsam fortunam facul.\nFrigit fricantem corpus saxum occulte abstruso in flumine.\nEx taurigeno semine ortam fuisse an humano feram\nquid si ex Graecia\nOmni illius par nemo reperiri potest?\nHaut quisquam potis est tolerare acritudinem.\nVis ueritatis ... atque acritas\nVim ferociam, animum atrocitatem, iram acrimoniam\nSatis iam dictum est, neque ego errantiae animi praue morigerabor.","prev":{"citation":"Tragoediarum fragmenta 381-426","label":"Lines 381-426","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/accius/tragoediarum-fragmenta/381","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/accius/tragoediarum-fragmenta/381"},"next":{"citation":"Tragoediarum fragmenta 470-511","label":"Lines 470-511","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/accius/tragoediarum-fragmenta/470","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/accius/tragoediarum-fragmenta/470"},"credit":{"text":"Accius, Tragoediarum fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ACC%7Ctrag%7C001","quality":"proofread"}}