{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tragoediarum fragmenta 51-95","citation":"Accius, Tragoediarum fragmenta 51-95","ref":"51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/accius/tragoediarum-fragmenta/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/accius/tragoediarum-fragmenta/51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/accius/tragoediarum-fragmenta/51.md","author":{"name":"Accius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/accius"},"work":{"title":"Tragoediarum fragmenta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/accius/tragoediarum-fragmenta","urn":null},"verse":true,"words":279,"text":"Hospitem depositam interemes?\nQuod utinam me suis arquitenens telis mactasset dea!\nTum autem Aegisthus si med eodem lecto comitasset patri!\nSed ubi ad finem uentum est quo illum fors expectabat loco,\nAtque Orestem grauis sacerdos ferro prompto adstituerat\n<Nam> quamquam exanguest corpus mi atque anni putret\nCum striderat a retracta rursus inferis\nsuos deseruit liberos. -\nSuperstites sunt.\nVt me depositum et maerentem nuntio repentino alacrem\nReddidisti atque excitasti ex luctu in laetitudinem!\nQuod di in sedem infernam penitus\nDepressum altis clausere specis\nqui ducat cum te socerum uiderit,\nGeneribus tantam esse inpietatem? .........\nTenta ut frustrando lactans uanans protrahas.\nQuia nec uos nec ille inpune inrideret meam\nGrandaeuitatem\nAtque eccos segnis somno et tarditudine.\nPostremo amplexa fructum, quem di dant, cape!\nIta territa membra animo aegroto\nCunctant subferre laborem.\netsi est in malis\nDepositus animus, quae scibo exinde audies.\nQuid tam obscuridicum est tamue inenodabile?\nSi tui ueretur te progenitoris, cedo.\nsed tibi cautim est adeundum ad uirum.\nAt uereor, cum te esse Alcimeonis fratrem factis dedicat\nCum ipsa simitu miseritudo meorum nulla est liberum.\nO dirumque hostificumque diem, o\nVim toruam aspecti atque horribilem!\nSed angustate inclusam ac saxis, squalidam\nCum patre paruos patrium hostifice\nSanguine sanguen miscere suo\nVt tam obstinatod animo confisus tuo\nAn malad aetate mauis male mulcari exemplis omnibus?\nSed quaenam haec est mulier funesta ueste, tonsu lugubri?\nsi satis recte aut uera ratione augurem\nTamen et staturae gracilitudo propemodum et luctus facit,\nNe dubitem.\nQuin meum senium cum dolore tuo coniungam et comparem\nPertolerarem uitam cladesque exanclarem inpetibilis.\nCedo, ecquid ei redhostit? + uiam cometem obbitet facilius\nSi forte paulo quam tu ueniam setius\nMiseret lacrimarum luctuum orbitudinis\nNon paruolam rem ordibor. - Ne retice, obsecro!","prev":{"citation":"Tragoediarum fragmenta 1-50","label":"Lines 1-50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/accius/tragoediarum-fragmenta/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/accius/tragoediarum-fragmenta/1"},"next":{"citation":"Tragoediarum fragmenta 96-137","label":"Lines 96-137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/accius/tragoediarum-fragmenta/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/accius/tragoediarum-fragmenta/96"},"credit":{"text":"Accius, Tragoediarum fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/ACC%7Ctrag%7C001","quality":"proofread"}}