{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1682 8","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1682 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1682/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1682/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1682/8.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1682","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1682","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"Quibus praemissis idem Autor quasdam praeservandi regulas tradit, qvae praeprimis in eo consistunt, ut occasiones terroris ac nauseae cum omnibus illis, quae vires enervant, fugiantur, qvae verò spiritus roborant, assumantur & adhibeantur, non neglectis, qvae copiam ac pravitatem humorum, exturbant, remediis, sc. Venae sectione, evacuatione & alteratione. Tandem Curam pestis subnectit, ejus qvatuor indicia supponendo, ac primo ideam conceptae cum terrore pestis, ut causam proximam, per morbi hujusqve periculi dissimulationem, omniumque qvae metui ac desperationi ansam suppeditant, prudentem declinationem cradicandam: secundò hinc coagulatum sangvinem per sudorifera dissolvendum: tertiò symptomata connexa mitiganda: ac qvartò Bubones ac Carbunculos, tanquam productum morbosum, per externa tractandos. Ubi inter alia Vomitoriorum usum damnat, eumque non, nisi sub certis conditionibus & rarissimè admittendum esse monet: Oleum scorpionum pro repellente habet, hinc bubonibus minimè, sed pectori saltem ac pulsibus, illinendum commendat: Pariter busones bubonum tumores potius repellere atque eorum dolorem sedare, neutiquam venenum ex iisdem attrahere, multò minus, juxta Paracelsum ac Hartmannum, applicatos intumescere ἀυτόπτης testatur. RELATIO DE MONSTRO VITVLINO-HUMAno à Dn. D. Schreyer Physico Cizensi communicata. EXhibuit flumen, qvod Citam alluit, juxta pagum Bornitz, die 17. Tab. XIII. Fig. I. Efulii logi, monstrum horrendum, cujus cervici vitulino appositum erat caput humanum. Hujus in superiore parte eminebat velamentum membranaceum mitriforme corrugatum: frons spithanum excedebat, & ubi definit, oculi erant clausi, è quorum regione in utroque latere erigebantur aures felinis non majores. Nasum (deficiebat vero sinistrum foramen) habebat depressum: os patulum, utrinque dentatum. Mentum ornabant pili barbam caprinam mentientes. Collum videbatur elongatum: pectus vitulinum cum anterioribus pedibus: posteriores suilli, suillaque cauda in extremo pilosa. Caeterum totius monstri cutis nigricans erat ac a pilis nuda, sexusque monstrum foeminei. Interiorum examen vehementissimus foetor prohibebat.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1682 7-2","label":"VESTRARUM SERENITATUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1682/7-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1682/7-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1682 9","label":"VESTRARUM SERENITATUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1682/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1682/9"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1682. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}