{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 104","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 104","ref":"104","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/104","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/104.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Primus igitur liber e publicis instrumentis, quid Facultas Theologica, Parisiensis A. C. 1408 contra Fr. Johannem de Gorello Ord. Minorum A. C. 1429 contra Fr. Johannem Sarrasia Ord. Praed. qui solam Papalem potestatem de jure Divino & immediate a Christo institutam esse, reliquas autem potestates & jurisdictiones ecclesiasticas omnes a Papali dependere docuerat, A. C. 1482. contra Fr. Johannem Angeli Ord. Minorum, qui inter alia Papam totum Jus Canonicum destruere & novum sancire posse asseruerat, ac A. C. 1516. contra Claudium Cognatum Ord. Praedicatorum, ejusque propositiones statuerit, exponit, ac ejusdem Facultatis responsum A C. 1497 Carolo VIII Franciae Regi datum repetit, quo definitum fuit, Pontificem Romanum, ut singulis decenniis, maxime Ecclesiae necessitate id exigente, generale concilium convocet, vi ecclesiasticorum canonum teneri, & si id facere negligat, tunc Principes ecclesiasticos & seculares, & insigniores ecclesiae Patres, nomine ecclesiae universalis, concilium generale celebrare, & rebus ecclesiae necessariis etiam sine Papae consensu providere posse. Avitam hanc scholae Parisiensis doctrinam, absolutae Pontificis Romani monarchiae e diametro adversam, confirmant quatuor Sorbonicorum Doctorum opuscula, quae secundo libro continentur, ad tuendam Philippi Pulchri causam elucubrata, & iniquis Bonifacii VIII postulatis opposita. Primum inter ea locum obtinent, Aegidii de Roma Archiepiscopi Bituricensis quaestio pro & contra Pontificiam potestatem in utramque partem disputata, & Fratris Johannis de Parisiis Ord. Praed. de potestate papali & regia tractatus, quem disputatio inter clericum & militem, super potestate Praelatis atque Principibus commissa, per modum dialogi incerto autore composita, & aliud anonymum ejusdem argumenti scriptum excipit. Secundae huic Vindiciarum parti, appendicis loco subjunctae sunt Parisiensium quorundam Theologorum notae in censuram Hungaricam, quibus quatuor propositiones a Clero Gallicano haud ita pridem assertae defenduntur. Cum enim, Georgius Scelepechemy, ecclesiae metropolitanae Strigoniensis Archiepiscopus & regni Hungariae primas, in epistola Synodica ad universos & singulos Christi fideles, in regno Hungariae constitutos, quatuor illas propositiones eo usque configendas & proscribendas censuisset, donec infallibile Apostolicae sedis oraculum prodiret, Parisienses illi Theologi in hanc epistolam animadversiones nonnullas strictim ediderunt, & adductis variis Scripturae, Patrum, Academiarum & ipsorum Pontificum testimoniis, doctrinam quatuor illis propositionibus contentam, nec novam, nec Christianis auribus absurdam esse demonstrarunt; mirantes non modo Labbeum & Cossartium in editione Conciliorum, quae A. C.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 103","label":"ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/103"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 105","label":"ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/105"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}