{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 109","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 109","ref":"109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/109.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Ut igitur exemplis firmentur adversus ingruentem saevitiam fidelium animi, contemplandam esse suadet historiam martyrum, qui superiori seculo ob doctrinam Evangelii (quae tunc, in Gallia etiam, Lutheranismus vocabatur) vel combusti, vel alio mortis genere crudeliter sublati fuerint, cum proposita vitae optione, ejurare religionem reformatam & ad Romana sacra redire nollent: His enim proprie Martyrum, sive testium veritatis divinae, titulum competere, non omnibus, qui persecutionum tempore per tumultum & promiscuas caedes interimuntur. Excerptum autem est compendium hoc ex Martyrologio Gallico, anteplus quam centum annos edito, incipitque ab anno 1523. (praemissis tantum duobus antiquioribus casibus, anno 1417, & 1436) & continuatur ad annum 1569. Postea enim, stabilito per edicta regia exercitio religionis reformatae publico, hoc modo saeviri desitum est. Licet autem Jacobus Severtus, Theologus Sorbonicus, operi illi Martyrologico Anti Martyrologium opposuerit, LugduniAn. 1622 editum, admonitusque de eo fuerit compendii hujus autor; tam miserum tamen & ineptum id scriptum esse statuit, ut refutationem neutiquam mereatur: imo veritatem historiae martyrum mirifice confirmet, cum adversus facta ipsa, Martyrumque constantiam, & suppliciorum crudelitatem, paucissimis casibus exceptis, nihil omnino habuerit, quod reponeret, sed solummodo haereseos crimen crepet, & jure caesos pronunciet. Itaque nihil aut parum invenisse se ait, quod ad illum librum regereret, cum de facto jam, non de jure quaeratur. In eo vero diligentiam adhibuit non contemnendam Epitomator, ut succincte & eleganter referret, quae ex historia illa ad excitandum pietatis & patientiae studium, & constantiam adversus imminentes acriores persecutiones facere existimavit, additis admonitionibus, & vituperatis artibus, quibus ab aliquot annis ad affligendos, & a professione religionis reformatae avertendos homines in Gallia opera data fuit, & adhuc datur. Sed id ex aliis libris & relationibus satis superque innotuit. HISTOIδυωμὶ cις ἀ 1ο","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 108","label":"CENSVRA SACRAE FACVLTATIS THEOLOGICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/108"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 110","label":"HISTOIRE DE LA LIGUE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/110"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}