{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 13","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/13.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Alia quoque ad Philologiam Rabbinicam pertinentia attingit: carpit aliquem, qui existimans per verbum 3)nu intelligi illud, quod ne Sabbato fieret lege divina sancitum erat, perperam adducat effatum Christi Matth. XII. 5, cum tamen notet saltim id, quod sabbatho ne fieret cautum erat edicto sapientum: exponit, quid per Du per 219 intelligatur: notat quaedam de vocibus 117 & D: disserit de Baal Peor ejusque cultu ex Bammidbar Rabbah, Majemonidis Moreh Nevochim, Hieronymo & Seldeno, postremamque sententiam facit suam: agit etiam de jurejurando, ejusque divisiones aliquot & subdivisiones proponit: nec non de Synedrio quaedam profert satis erudita. Sequitur Procenium R. Isaaci Abarbanelis, quod Commentaria ejus in Leviticum praecedit; ubi docte non minus quam concinne & perspicue idem argumentum pertractatur, ut possit esse loco Introductionis in totam doctrinam de sacrificiis. Nec absque ratione Majemonidi annectitur ab auctore, sed partim, quia Majemonidis vestigia Abarbanel premit in plerisque, partim quia illum in aliquibus quae obscuriora videbantur, illustrat. Textum ipsum Abarbanelis apposuit, non tantum, quia rarior apparet ejus Commentarius in Legem, verum etiam, quia editio, quam unicam habemus, infinitis propemodum scatet mendis. Hoc tamen praetermittere forsan fuisset satius, de quo in Praefatione gloriatur, se videlicet notas symbolicas, quas vulgo abbreviaturas dicunt, explevisse, & nomina divina –1 & RS quae a Judaeis aliter exprimuntur, prius perv posterius in ) vel D mutato, integra restituisse; cum utilitas, quam linguae sanctae studiosis inde pollicetur, non sit tanti momenti, ut non potius tiro quivis vel semel monitus hanc deprehendere valeat.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 12","label":"R. MOSIS MAIEMONIDAE DE SACRIFICIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/12"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 14","label":"R. MOSIS MAIEMONIDAE DE SACRIFICIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/14"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}