{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 130","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 130","ref":"130","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/130","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/130.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Quale praejudicium est a personis, de quibus bene sentimus, ad fidem illis habendam in rebus alias non exploratis; ad imitandum habitum aut sermonem, illis familiarem. Et ad posteriores has (quas arbitrarias vocat) referendas esse pronunciat, quas circa proportionem, dispositionem, & ordinationem partes Columnae habere credimus: quae quamvis ex se tales, h.e. elegantes, non sint, tanquam naturae, sano sensui & rationi (quod exemplis pluribus firmat) saepius adversae, toleratae tamen sint primitus, ob nexum cum elegantiis prioris generis; tandem etiam longo usu ita comprobatae, ut gnari Architecturae, prima artis hujus Opera, materiae pretio, operis magnificentia, partiumque justa convenientia & aequalitate adeo commendabilia, normam aliorum credentes, proportionum harum, quae circa imminutionem elegantiae revera aliae esse poterant, mutationem ferre nequiverint. Hujus comprobationis autem impossibile esse aliam rationem reddere, praeter assuetudinem praejudicio dicto innixam, quo elegantiae positivae, adjunctis sibi proportionibus certis a sola idiognome primorum inventorum procedentibus, suffragium conciliarint elegantiae; quo eaedem iterum subinde exciderint, nova phantasia novas proportiones introducente, itidem ad tempus aliquod valituras. Elegantiarum porro arbitrariarum cognitione Autor verum Architectum ab aliis distinguit: cum caeterarum perceptio sensui communi subjecta sit, hanc vero diuturna instructio regularum suppeditet, solo usu stabilitarum: ad exemplum multarum legum civilium, quas voluntas legislatoris aut populi consensus, nulla manifesta aequitate intercedente, fixerint. Ex occurrentibus itaque Operibus diversarum proportionum, ubi Architecti veri ea tantum approbarint, quae mediae sunt inter extremas proportionis, reliquorum excessum non reputandum esse offendisse sanum sensum difformitate aliqua sua naturali & positiva, sed solummodo dissensu a norma, cui in Operibus antiquis elegantibus assueverimus, ubi excessus ejusmodi ut plurimum non reperiatur.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 129","label":"ARRIANI TACTICA, PERIPLI, LIBER DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/129"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 131","label":"ARRIANI TACTICA, PERIPLI, LIBER DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/131"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}