{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 132","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 132","ref":"132","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/132","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/132.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":265,"text":"Concipi enim non posse, quousque processerit Architectorum reverentia erga Opera Antiquitatis, in quibus praeprimis proportionum mysterium profundo respectu admirati sint, nullo conatu in earum rationes penetrandi, quas praesumendum sit nec ipsis earum autoribus aliquas fuisse. Condonandam autem fuisse Architectis hanc venerationem, si aeque in confesso foret, aut proportiones in Operibus nobis conspicuas nihil differre ab iis, quas primi inventores Architecturae statuminarunt; aut vera esset Villalpandi assertio, ab Architectis Templi Salomonei, peculiari inspiratione divina de omnibus ejus proportionibus edoctis, easdem Graecos, pro primis Inventoribus vulgo habitos, accepisse: ac certum est, nimium hunc cultum antiquitatis ab illo, quem rebus sacris debemus, ortum trahere. Barbariem enim lapsorum seculorum, quae bello scientiis indicto, eas in exilium miserit, nulli praeterquam Theologiae pepercisse: unde exiguum quod restabat literaturae, compulsum sit in claustra monachorum, bonaeque mentes adactae, praeter caeteras & artem ratiocinandi ibi quaerere. Hanc artem adeo longo tempore nonnisi a Theologis tractatam, quorum sensa missa sint sub jugum veterum decisionum, amisisse usum libertatis suae, qua in indaginibus curiosis opus habet: ut eruditi pluribus seculis solam inquisitionem opinionum Veterum curae habuerint (plus scilicet honoris indeptos se rati, sensu textus Aristotelici evoluto, quam veritatis inventione) nec satis distinxerint inter reverentiam rebus sacris debitam, & aestimationem earum, quas examinare & censere nobis integrum est. Hoc fato Architecturam plus caeteris artibus damnatam ab eruditis: quibus sola autoritas pro argumento fuerit, credentibus Autores admirandorum Antiquitatis Operum nihil sine ratione effecisse, quanquam illa nos lateret. Inconveniens autem non esse credere, res quarum pulchritudinis ratio reddi nulla possit, eadem revera destitui, soloque impetu & idiognome susceptas operariorum, quibus pensi non fuerit, ex ratione aliqua agere, ubi accuratio operis non esset alicujus momenti.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 131","label":"ARRIANI TACTICA, PERIPLI, LIBER DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/131"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 133","label":"ARRIANI TACTICA, PERIPLI, LIBER DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/133"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}