{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 141","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 141","ref":"141","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/141","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/141.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"eee) explicabatur, quod propter rugas, interiori tunicae intertextas, visu erat egregium, & post aliquales flexus tandem in rectum angustius (fig. 2. fff) terminabatur. Sicut autem totus a faucibus ad anum tractus, continuus solummodo canalis in cunctis animalibus est, ita gulae istos antea memoratos tumores in Vipera caudisona pro receptaculis, ventri magno in ruminantibus, & ingluviei in pennatis similibus, habet Tyson, retinendis sc. alimentis, quae ventriculus commode admittere non potest, destinatis; viderique receptacula ejusmodi huic animali perquam necessaria, utpote quod semel tantum in anno victum capit. Imo quia saepe in promiscuo illo alimento, quod sine masticatione integrum deglutit, partes aliquae minus digestibiles, ideoque rejiciendae sint, gula autem ratione longitudinis ad vomitum praestandum inepta, naturam cavitates has formasse, in quas heterogeneitates istae tantisper secedant, donec animal receptis viribus secundo ac tertio demum conatu eas revomat; & si fides adhibenda foret illorum relationi, qui viperam, periculis expositam, pullos suos intra fauces recondere affirmant, esse sane eadem spatiâ his recipiendis maxime idonea. Cordis, (fig. 1. k) quod ad fundum tracheae & ejus dextrum latus situm, longitudo sesquidigitalis, figuraque plana potius, quam rotunda erat: pericardio idem obvolvebatur, & auriculam (fig. 1.l) se ipso majorem, unum ventriculum quatuor aut quinque sulcis transversis distinctum, ac valvulis carneis exilioribus instructum habebat; hujus autem vena cava unum ascendentem unumque descendentem, (nnn) & aorta binos ascendentes & unicum descendentem (mmm) truncos formabat. Paulo infra cor hepar (oo) jacebat, parte sua latiore digitum latum, & in una parte per venam cavam in duos lobos, inaequalis magnitundinis, divisum videbatur: quorum sinister decem digitorum, dexter unius pedis longitudinem obtinebat. Hujus color erat obscure rubeus & usus sine dubio separare bilem, quae in vesicula, inferius nonnihil locata (fig. 1.p. & fig. 2. b) continebatur, per ductum (fig. 2. c) sub parte, quam Charras pancreas, (fig. 2. d) Veteres lienem vocant, ad intestinum demittenda. Copiosior intertexta erat pinguedo omento, quod costis utrinque annexum, saccum formabat ad rectum usque intestinum descendentem, & cuncta inferioris trunci partis viscera involventem.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 140","label":"VIPERAE CAUDISONAE ANATOMIA, DESCRIPTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/140"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 142","label":"VIPERAE CAUDISONAE ANATOMIA, DESCRIPTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/142"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}