{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 145","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 145","ref":"145","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/145","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/145.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"In quo venenum hoc consistat, & quae ejus sit operandi ratio, secundum Charae aeque ac Redi hypothesin, Autor explicat; posteriorem tamen priori praefert, petito praeprimis ex fabrica dentium argumento, Tandem Sceleti descriptionem tradit, ubi cranium integrum & sine suturis exhibet, (fig. 6. a) nisi ubi alia ossa ipsi junguntur, quemadmodum narium ossicula, (c. c.) quibus cartilagines aut potius ossa nasum dissepientia (d) adhaerescunt, Reliqua capitis ossa singularem, pro dilatatione majorem, qualis ad corporum non masticatorum deglutitionem in capite exiliore necessaria, conformationem acceperunt, quatenus maxilla superior jungitur ossi, quod dentes venenosos recipit, & ingenti cavitate gaudet, quae pro meatu auditorio (fig. 5. b) habita, aperta tamen intrinsecus foramine, quod nervum auditorium admitteret, carebat, quem forsan recipit sub osse fig. e. e.) quod illud cranio connectit. Quae quidem articulatio tam dentibus venenosis, quam ipsi maxillae, inservit. Ast pro deglutiendis grandioribus corporibus, maxime facit articulatio maxillarum (fig. 6. m) postica, quam ipsi duo ossa praestant, a Tysone Maxillarum dilatatores dicta, & cum duobus brevioribus ossibus, quibus illa cranio combinantur, in fig 6. n. 9, delineata. Cum enim maxilla inferior mento hic, ut in aliis animalibus, haud continua, sed separata satis ab eodem observetur, quando faucibus majora corpora capit, quemadmodum membrana, maxillam mento connectens, facile extenditur; ita dum maxilla attollitur, & ossa illa duo ad rectam magis lineam reducuntur, rictum oris necessario valde dilatare potest. Inferior utriusque lateris maxilla duobus constabat ossibus, quorum anterius minores fovebat dentes, posticum vero latescebat: quemadmodum superior pariter in duo ossa secedebat, quorum unum ossi, quod venenosos dentes capiebat, exterius, alterum, cui minores dentes impacti, eidem interius connectebatur, Vertebrarum spinae a cervice ad anum usque totidem erant, quot ventris squamae, sc. 168, ast ab ano usque ad crepitaculi adaptationem, praeter squamarum numerum, adhuc 29. Priores vertebrae spinam planam recta (fig. 8. a) versus dorsum, aliamque tenuiorem ac teretem oblique ad interiora demittebant: (fig. 8. b) quibus duo accedebant processus laterales (c. d.) pro costarum & vertebrarum invicem articulatione, & globulus (e) in inferiore superioris vertebrae parte, quem sinus vertebrae inferioris excipiebat, simili modo ac ossis femoris caput ab acetabulo ossis ischii excipitur; & quidem pro articulatione illa, ratione cujus Caudisonae corpus suum adeo libere in quaevis latera torquere & volvere possunt. Costae cervicis minores, circa medium corpus majores, id est duos digitos transversos longae erant, ast circa caudam tenuiores ac breviores denuo evadebant; omnes vero in principio squamarum ventris terminabantur.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 144","label":"VIPERAE CAUDISONAE ANATOMIA, DESCRIPTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/144"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 146","label":"VIPERAE CAUDISONAE ANATOMIA, DESCRIPTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/146"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}