{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 16","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/16.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Statuit autem Autor, testimoniis tum veterum tum recentiorum adductis, quod primis Christianismi seculis nullae fuerint imagines in templis, & difficile probatu sit, an crucis figura super altaribus picta fuerit, quod aliqui asserere voluerunt: coepisse autem Romae, aut in vicinis locis, martyrum historias in templis seculo quarto pingi, ex Prudentie, & Paulino Ep. Nolano, colligit; incrementa vero animadverti seculo sexto, cum Serenus, Massiliensium Episcopus, abusus sublaturus, imagines plane tolleret; sed Gregorius I vulgo Magnus, Romanus Episcopus, tolerandas, & populum de vero earum usu instruendum esse statueret. Hanc opinionem facile, ait, in Italia locum invenisse, ut adeo imaginum cultus Romanae Ecclesiae foetus genuinus haberi debeat: difficilius vero receptam in Gallia & Germania, quod patet ex concilio a Carolo Magno Francofurti contra imagines habito. Sed Imperatorem Leonem III, cognomento Isaurum, ejusque successores, cum Iconolatriae severiora remedia opponerent, Pontifices Romanos (qui se tamen illo tempore Imperatorum subditos esse palam agnoscebant) adeo offendisse, ut hi populos ad rebellandum, & imagines armis defendendas concitarint. Itaque bella inter Impp. & rebellantes proceres, aut provincias, innumerasque alias calamitates Pontificibus adscribi debere, qui ob quaestionem, ad sidem non pertinentem, tot clades orbi Christiano intulerint, ut levissima sint, si cum illis comparentur, quae Reformationis occasione Gallia, aut aliae provinciae passae sunt. Maimburgii sublestam fidem, & ingenium aulae accommodatum, ex historia ejus de Iconoclastis ostendit; ficta imaginum miracula, & fraudes ad ea supponenda protrahit, & inter alia ex autoris illius temporis Arabis, Said Ibn Patrik, notabili narratione firmat. Frustra etiam infelicitatem temporum Iconoclastis imputari notat, quae non minor sub Iconolatris deprehendatur. Cap. II, avulso occasione motuum circa imagines, Pontisicum Rom. artibus, occidentis imperio, & ad Francos delato, non potuisse ait Christianae Ecclessae unionem cum Imp. Orientis servari, non magis, quam Israeliticae, post invasum decem tribuum regnum a Jeroboamo. Itaque schisma cum Graecis seeundum turbarum fomitem esse tradit, ejusque occasionem seculo nono natam, cum inter Ignatium & Photium de Patriarchatu Constantinopolitano certaretur, & ille expulsus Romanum Pontificem appellaret.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 15-2","label":"RARA MAGNAE GRAECIAE NVMISMATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/15-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/15-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 17","label":"RARA MAGNAE GRAECIAE NVMISMATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/17"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}