{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 190","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 190","ref":"190","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/190","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/190.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":387,"text":"Jam vero clarum est, has differentias oriri ab aliqua Eccentricitate orbis, qui satellitem circumfert, & Apocronion, (ut ita dicere liceat,) mense Martio 1659 in orientali semicirculo fuisse, mense vero Novembri 1682 in occidentali. Supponendo autem Apocronion fixum, oportet illud esse intra Sign. 9. 23°. 46', & Sign. 11. 28°. 18' a prim. * V, quoniam ista est pars communis inter duos semicirculos. Et quoniam differentia in observatione Hugenii major est, quam in mea, hinc colligo, lineam Apsidum sive Apocronion propius abesse a Sign. 9. 230. 46′', quam a Sign. 11. 280. 18'. Quapropter assumam Sign. 10. 22° 00′ a prima * v (qui etiam locus est Saturni Aequinoctialis) & maximam aequationem statuam 2 1/2 graduum. Ratione hujus inaequalitatis medius Satellitis motus invenietur fere 2°. 45' tardior in 23 1/2 annis, sive quovis anno 7, min. unde annuum motum definio Sign. 10. 20°. 36′ ultra 22 Revolutiones, & Epocham correctam pro meridie ultimae diei Decembris 1682 ad meridianum Londinensem, Sign. 9. 10° 15'a prima * y. E quibus Elementis Tabulam confeci sequente pagina exhibendam, Lineam Apsidum suppono fixam; neque enim suppetunt argumenta ex observationibus pro contraria parte: quamvis probabile sit, sicuti ApogaeonLunae circa terram movetur singulis fere novem annis, ita Satellitis Apocronium ferri circa Saturnum, sed periodo longe majori, quam poterunt futurae observationes definire. Distantia Satellitis a centro Saturni videtur quatuor diametrorum annuli, vel novem globi sive disci esse. Planum, in quo movetur, parum vel nihil a plano annuli differt, hae. orbem Saturni Sign. 4. 220 & Sign. 10. 229a prima * V intersecat angulo 23 graduum & dimidii, ita ut proxime sit parallelum Aequatori Terrae. Quapropter latitudo semicirculi Apogaei, a Signo 4. 220 ad Signum 10. 229 longitudinis Saturni, erit septentrionalis, reliqui semicirculi australis: & contra in altero dimidio longitudinis Saturni, videlicet à Signo 10. 229 ad signum 4. 220 ejus distantiae a prima *V. Sequitur, ut ope harum Tabularum doceamus invenire locum Satellitis ad quodvis tempus datum, IniInitio habenda est vera longitudo Saturni a Terra, & numerata a prima** (vel potius locus Terrae e Saturno visae, una cum ejus latitudine ab orbe Saturni, quam tamen, utpote nunquam ad ]/ gradus adscendentem negligimus;) inde subtrahi debent Sign. 10. 229, & remanebit distantia Saturni a puncto aequinoctiali; cum hac distantia, tanquam cum longitudine Solis, accipiatur Recta adscensio respondens, & declinatio, (231/ gradus dant obliquitatem utrique communem,) rectaeque adscensioni addantur Sign. 10. 226, unde summa prodibit, quae patefaciet Longitudinem Apogaei Satellitis.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 189","label":"EPISTOLA ASTRONOMI CLARISSIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/189"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 192","label":"EPISTOLA ASTRONOMI CLARISSIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/192"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}