{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 20","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/20.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Nunc parte ultima ad duo reliqua progreditur, & secundum, quod Papismus inauditas erudelitates perpetraverit, lectionibus sive capitibus undecim absolvit: nihil tamen repetit ex iis, quae in praecedentibus narraverat, de crudelitate per supplicia Protestantium, tanquam haereticorum, & in bello civili Gallico a Romano-Catholicis exercita, nec quae ex historia bellorum sacrorum retulerat. Sed cap. I exponit, quae contra Valdenses seu Albigeos in Aquitania, & qui eos tuebantur, regionum dominos, licet Romano-Catholicos, inaudita saevitia seculo XIII gesta sint. Cap. II refert continuatam persecutionem seculo XIV & XV usque ad ann 1561 contra reliquias Valdensium, qui se in Valles Alpinas, aliqui etiam in deserta Calabriae loca receperant; simulque notat, quomodo per meras calumnias Inquisitorum, afficta iis fuerint dogmata, quae nunquam agnoverint, & ad documenta provocat, ex quibus falsificatio manifeste appareat. Digreditur inde cap. III ad ea, quae Romano-Catholici adversus Indos eodem crudelitatis spiritu, sub praetextu conversionum patrarunt, autorem Bartholomaum de las Casas, monachum & episcopum Hispanum secutus. Cap. IV transit ad nostrum seculum, & inter exempla crudelitatis numerat & narrat etiam ea, quae sub Ferdinando II Imperatore in Bohemia contra Protestantes decreta, & executioni mandata fuerunt. Cap. V quae in Hibernia anno 1641, summa barbarie adversus Protestantes à Romano-Catholicis perpetrata fuerunt, occisis hominum plus quam trecentis millibus, & quae anno 1651 incolae vallium in Sabaudia passi sunt: sed haec attingit saltem & Legeri historiam de ista persecutione conscriptam allegat. Addit pauca de Hungarorum Protestantium calamitate nupera, & damnatis ad triremes eorum pastoribus. Demum cap. VI absolutissimum summae crudelitatis exemplum producit, describendo Tribunal Inquisitionis Hispanicae, plerisque etiam Romano-Catholicis exosissimum. Cum vero omnis ista saevitia ea ratione nitatur, quod haeretici morte sint puniendi, ad quaestionem illam examinandam Cap. VIII accedit, & argumenta pro affirmativa serio proponit. Excusat tamen, quod ab adversariis semper objici solet, exemplum Protestantium, qui ipsi quosdam haereticos ad mortem condemnaverunt; ut in Anglia & Genevae factum est, assentientibus ibi Crammero, hic Calvino. Ait enim rigorem illum ex reliquiis Papismi superfuisse, nec tamen nisi adversus enormiter contra Articulos Symboli Apostolici & cum blasphemia errantes, & in paucos, neque in ullum Pontificium, qua talem, exercitum, nec postea continuatum.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 19","label":"RARA MAGNAE GRAECIAE NVMISMATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/19"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 21","label":"RARA MAGNAE GRAECIAE NVMISMATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/21"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}