{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 200","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 200","ref":"200","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/200","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/200.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":368,"text":"Videns autem Vir summus, susceptum a se opus in immanem admodum molem excrescere, in duas illud partes dispertiendum sibi esse censuit, quorum prima Latina Numismata cum Fastis Imperialibus, altera Graeca & Coloniarum, cumque illis Geographiam antiquam (nam pauca illorum annos Imperii designant) exhiberet. Neque enim deesse poterant, quae alteram etiam partem completam non minus, quam primam deinceps redderent, cum & Johannes Vaillantius, & Carolus Patinus Coloniarum & Graeca numismata, quorum uterque ditissimam habet penum, emissuros sese in publicum receperint. Posteaquam vero a Magno hodie Hetruriae Duce COSMO III, incomparabili Literatorum Maecenate, Coloniarum nummos ex Hispania missos, & per clarissimum P. Noris descriptos accepisset, eosdem Latinis statim in prima hac parte subtexuit, ut vel sic, quem ordinem in digerendis Graecis servaturus sit, lectorem edoceret; & ne vultus forte Imperatorum ac Tyrannorum desiderarentur, etiam illos a Simone Durello satis accurate sculptos ubique veluti praefloravit. Caeterum cum in Chronologicis ac Fastis Imperialibus a Panvinii, Golzii, Baronii, aliorumque placitis saepenumero recesserit Mediobarbus illustrissimus, se Fastos ad Nummorum, non Nummos ad Fastorum fidem accommodasse in praefatione innuit, seque opere inposterum peculiari Fastos antiquos omnes Nummorum atque Inscriptionum beneficio, ut & R. P. Noris opitulatu se restituturum spondet. Quod primam hanc partem attinet, quae Latina repraesentat Numismata, augmenta ubique stellulis adnotantur, auctorum etiam nomina apponuntur, singulisque annis character aliquis historicus subjicitur; & quia libro inter Typographorum manus sudante plura abs amicis Autor acceperat, etiam Catalogus addendorum ab eo, ne quid cimeliorum id genus memoria Nec deesse Indices necessarios huic oforte excideret, subjungitur. peri is voluit. Primo autem loco ei postponitur partium Nummorum adversarum, quibus Magistratus describuntur, Index ordine alphabetico dispositus. Hunc excipit Index Familiarum & Virorum illustrium in adversis nummorum partibus occurrentium; succedit illi Index Coloniarum ac Municipiorum, & extremum tandem locum claudit Index tum Auctorum, tum Museorum eruditorum, illustriumque amicorum, qui subsidiariam ipsi ad Occonem supplendum navarunt operam. Operi ipsi praemittitur Index corrigendorum a R. P. Noris confectus, ut in limine is statim lecturientium oculis sese offerat. De caetero, cum Autor non Graecorum tantum Numismatum volumen concinnare, sed & hoc Latinorum ac Coloniarum augere apud animum constituerit, in praefatione erratorum veniam deprecatus, Lectorem eruditum quemque rogat, ut, si quid Nummorum vel Graecorum vel Latinorum hoc opere non descriptorum habeat, transmittere ad se ne intermittat, auctarii id nomine cum Graecorum Numismatum volumine se editurum conspondens.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 199","label":"ERIDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/199"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 201","label":"LA PROSPETTIVA PRATTICADI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/201"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}