{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 204","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 204","ref":"204","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/204","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/204.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"De Henrico autem longe plurima. Et hic quidem (ut potissima saltem decerpamus) jactis sub Petro Danesio & Jacobo Tusano, Lutetiae Professoribus, solidissimis fundamentis, familiariter usus est Adriano Turnebo Professore pariter ac Typographo regio. (Neque enim indecorum id temporis habebatur, Typographicum juxtim ac Professorium subire munus; quemadmodum & Johannes Oporinus apud Basileenses, & Franciscus Raphelengius apud Lugduno-Batavos, Professores pariter atque Typographi extitere.) Totam deinceps Europam peragravit, & doctos ubique invisit, imo cum principibus quoque ac regibus fuit collocutus. Fuit enim per XVmenses in aula Regis Henrici Gallo-Poloni, & Venetiis apud Odettum Selvium Henrici IlGallorum Regis legatum haerens cum Carolo Sigonio, Bessarione, Arlenio, doctissimisque Patritiis, Patavii cum Francisco Robortello, & Dionysio Lambino, Romae cum Guilielmo Sirleto fuit conversatus. Venaticam etiam per omnes Italiae Bibliothecas exercuit, per Romanam maxime ac Medicaeam, e qua & veterum poetarum in Homerum epitaphia descripsit. Nec publicas tantum, sed privatas etiam Bibliothecas fuit pervagatus, & manuscripta exemplaria, quae accipere gratis non potuit, labore multo multaque pecunia hinc inde sibi comparavit. Perlustrata Italia in Angliam se contulit, ubi Oxoniensem haut dubie Bibliothecam non reliquit insalutatam, domumque exinde tendens Lovanium direxit iter, ubi amicitiam cum Petro Nannio junxit, & codicem Anthologiae Graecae consuluit. Domum reversus libris excudendis aliquot annos impendit in typographeo illustrissimi viri Hulrici Fuggeri. Dein cursum flexit in Germaniam & Austriam. In hoc itinere Francofurti Bonaventunim Vulcanium, Argentorati Philippum Sidneium (quem & alibi convenit) Viennae Johannem Cratonem a Crafftheim, Joh. Sambucum, doctissimos. que alios viros visitavit, cumque ex Austria in Hungariam quoque excurrisset, domum redux factus totum se curis laboribusque typographicis dedit, omnesque propemodum scriptores, veteres venustissimis typis non sine eruditissimis animadversionibus, excusos orbi exhibuit, dumque id egit, literarum commercium cum doctissimis ubique terrarum viris, Joachimo Camerario, Carolo Sigonio, Oberto Giphanio, Ioh. Leunclavio, Ioh. Sambuco; Paulo Melisso aliisque pluribus exercuit. Quod proprios ejus labores attinet, mirificam de se famam admodum juvenis excitavit, cum ex Italia reversus Anacreontem Poetam Graecum anno 1554 primus evulgasset.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 203","label":"LA PROSPETTIVA PRATTICADI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/203"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 205","label":"LA PROSPETTIVA PRATTICADI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/205"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}