{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 216","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 216","ref":"216","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/216","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/216.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"Ita integro libro I exposita adversariorum sententia, suam Witsius exhibet, uberiusque libro 1I & III comprobat, sequentibus septem thesibus (quidni enim & hic legantur?) comprehensam. I. Ex pravis Aegyptiorum moribus, superstitione atque idololatria multa quidem Israelitae transsumpserunt: sed & similia ab aliis vicinis populis mutuati sunt; neque ab Aegyptiis ea omnia, quae nonnulli iis uti primis inventoribus adscripserunt. II. In dogmatibus, institutis, ritibus, a Deo approbatis, non est tanta inter Aegyptios & Hebraeos convenientia, quantam viri eruditi praedicant, non caute semper, quandoque nec caste satis aut sancte. III. Ubi conveniunt, Aegyptii atque Hebraei ea cum aliis moratioribus populis communia habuerunt, hausta ex communi fontevel rationis, vel traditionis: quarum utraque apud Hebraeos purior atque incorruptior fuit. IV. Quae à jure naturae remotiora, Aegyptiis tamen atque Hebraeis communia fuerunt, ea probari non potest apud Aegyptios quam apud Hebraeos antiquiora fuisse; quum illi qui laudantur scriptores omnes Mose non paullo recentiores sint. V. Ex adverso probabile est, Aegyptios ab Abrahamo, Josepho, Mose, Salomone multa accepisse. VI. Ex eodem fonte Graeci hauserunt, sive ἀμέσως, siνe ἐμμέσως. VII. Nequaquam fuit ea Dei mens in institutis ceremonialibus quam viri Docti fingunt; ut nimirum pervicaci populi ingenio sese attemperaret, ea in cultum suum transsumendo, sed paululum purgata, quibus peregrinas superstitiones amulando prave adsueverant: sed potius i, ut laboriosis istis exercitiis, veluti jugo difficillimo, indomitam populi ferociam subigeret. 2. Ut veluti pariete intergerino, à caeteris gentibus, & potissimum Aegyptiis, a quibus, & Cananaeis, ad quos veniebant, sejungeret. 3 & maxime, ut rerum spiritualium figurae atque umbrae essent. Tametsi vero nihil hoc in argumento intactum reliquit doctissimus Auctor, & inprimis contra Johannem Spencerum, qui pro Aegyptiorum Teraphim data Israelitis Urim statuerat, prolixe disseruit, nondum tamen omni labore defunctus videtur.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 215","label":"HERMANNI VVITSII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/215"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 217","label":"HERMANNI VVITSII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/217"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}