{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 234","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 234","ref":"234","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/234","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/234.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Priorem curvam AFC voco Quadratricem posteriorem AGD Quadrandam. Sed hoc opus hic labor est, data Quadranda Figura, invenire Quadratricem ejus aliquam; praesertim cum aliquando quadratricem invenire (Algebraice quidem exprimendam) sit impossibile. Ut ergo praestarem quicquid in hoc genere fieri potest, talem methodum excogitavi, antea quod sciam non usurpatam; sed quae maximum & in aliis usum habere potest. Adhibeo aequationes Curvarum Generales, quarum unaquaeque omnes curvas ejusdem gradus exprimit. Et talis curvae generalis, consideratae tanquam quadratricis, quaero quadrandam generalem, secundum aliquem ex modis supradictis, quem semper eundem servo. Quia demonstrare possum, si non datur quadratrix secundum unum modum, nec eam secundum alium dari. Oblatae jam quadrandae specialis aequatio comparanda est cum aliqua ex formulis generalibus, quadrandarum naturam exprimentibus; sed si nulli comparari possit, manifestum est, eam sub ipsis non comprehendi, adeoque nullam habere quadratricem, scilicet Algebraicam. Eadem methodo invenire possum, quam habeat quadratricem, si non Algebraicam, saltem transscendentem, hoc est Circuli, aut Hyperbolae, aut alterius figurae quadraturam supponentem, ut scilicet saltem dimensiones reliquas ad has simpliciores reducamus. Multa hujusmodi habeo, quibus Geometria in immensum ultra Terminos a Vieta & Cartesio positos promovetur. Nam veteres nolebant uti lineis altiorum graduum, & solutiones quae earum ope fiebant Mechanicas: Cartesius id reprehendit, & omnes curvas in Geometriam recipit, quarum natura aequatione aliqua Algebraica seu certi alicujus gradus exprimi possit. Recte quidem, sed in eo peccavit non minus quam veteres, quod alias infinitas, quae tamen etiam accurate describi possunt, ex Geometria exclusit & Mechanicas vocavit, quia scilicet eas ad aequationes revocare, & secundum suas regulas tractare non poterat. Verum sciendum est istas ipsas quoque ut Cycloidem, Logarithmicam aliasque id genus, quae maximos habent usus, posse calculo & aequationibus etiam finitis exprimi, at non Algebraicis seu certi gradus, sed gradus indefiniti, sive transcendentis. Et ita eodem modo posse calculo subjici ac reliquas: licet ille calculus sit alterius naturae quam qui vulgo usurpatur. Hujusmodi cogitationum mearum, quas alibi non observavi, participem feci amicum ingeniosissimum, qui etiam eas multis de suo inventis auxit, & suo tempore praeclara dabit; idem calculum inveniendi quadratrices algebraicas supra dicta methodo aggressus aliquot theoremata dedit.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 233","label":"RECHERCHES CURIEUSES D ANTIQUI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/233"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 235","label":"RECHERCHES CURIEUSES D ANTIQUI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/235"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}