{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 239","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 239","ref":"239","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/239","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/239.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Illic enim Malbranchius diserte pronunciat, quod omnium corporum ideae in extensione intelligibili infinita, qua in DEO rerum materialium perfectiones continentur, veluti lateant, quodque non sint in DEO particularium quorumcunque corporum imagines, sed quod eas DEUS animabus nostris exhibeat per extensionem illam intelligibilem infinitam, prout variis formis figurisque affecta est. Sic igitur in DEO non est equus, arbor, aut sol intelligibilis, vel alia quaecunque idea corporis cujusdam particularis, sed tota extensio intelligibilis quum possit concipi circularis, aut habere figuram equi vel arboris intelligibilis, inservit repraesentando soli, equo, arbori, ac per consequens est sol, arbor, equus mundi intelligibilis, imo fit sol, arbor, equus visibilis, quoties anima occasione hujus modi corporum, (extrinsecus oculis obversantium,) sensum aliquem habet, ut illis ideis sit intenta. Haec & similia Autor tomo III subjungit, e quibus, quae ejus mens sit, sufficienter apparet. Videamus nunc paucis, quid Arnaldus ipsi opponat. Principio ostendit, quod Malbranchius, dum praejudicia ponenda esse aliquoties monet, ipse totam doctrinae suae de ideis summam praejudiciis quibusdam infantiae inaedificet. Postmodum observat Malbranchium sibi parum constare, saepenumero quae semel affirmaverat, alibi rejicere, ac pugnantia non raro loqui. Capite quinto sententiam illam explicat, quae res materiales in seipsis immediate absque ideis ab intellectu humano cognosci, & ipsum actum percipiendi statuit objectum essentialiter repraesentare. In sequentibus quinque argumentis demonstrat falsum esse ac absurdum, dari ideas, si per ipsas esse quoddam repraesentativum, ab objecto & actu intellectus realiter distinctum, intelligatur. Capite duodecimo modum cognoscendi res omnes in DEO sub examen revocat, ac ostendit, fieri non posse, ut extensio illa intelligibilis infinita, qualem Malbranchius fingat, quodcunque corpus in specie nobis intuentibus sistat, sed omnino necessarium esse, particulares in DEO ideas admittere, si quis statuat, nos in ipso res materiales cognoscere.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 238","label":"DES VRATES & DES FAUSSES IDEES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/238"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 240","label":"DES VRATES & DES FAUSSES IDEES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/240"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}