{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 24","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/24.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"Provocat ad tractatum cujusdam, qui se Renatum Clericum tonsuratum Archiepiscopatus Parisiensis nominat. Id quoque urget, esse & manere nihilominus axioma istud Papismi, etsi vel totus Clerus Gallicus, vel pars ejus, a caeteris regnis in isto articulo dissentiat, aut Pontificis potestatem concilio subjiciat. Neque enim satis tutum ipsum Galliarum Regem a periculo dogmatis illius fore, quod tot monachi, etiam in Gallia, & innumeri ex plebe Pontifici devota, saltem tacite pro vero habeant, & ad id credendum a Sacerdotibus confessionariis facile & tecte instrui possint; nec Imperatori, aliisque Regibus Catholicis aut Protestantibus profuturum esse, si Clerus Galliae singulariter discrepet a sententia, omnibus aliis Romanensibus probata, cui innixus nefarius aliquis, jugulum Regis sui, a Pontifice condemnati, petere audeat, & heroico hoc facto coelum mereri se posse credat. Sic firmato theoremate pergit Cap. IV ad praxin, ostendens, quod rebelliones contra Imperatores Orientis & Occidentis a Pontificibus Romanis excitatae fuerint, quae excommunicationes adversus Reges fulminatae, quae exemtiones & immunitates Clericorum praetensae & usurpatae contra legitimum Regum & Principum imperium; quanquam verum sit, Galliae Reges non semper damnum ex attentatis illis sensisse, sed mascule restitisse, Cap. V de rebellionibus in Anglia per Pontifices concitatis multa exempla affert, maxime Thomae Archiep. Cantuar. quem Sanctum celebrant, & quomodo Papa regnum illud Philippo Augusto Galliae regi donaverit, nec conciliari Johanni Angliae regi potuerit, priusquam hic proprietatem regni Pontifici resignaret, & Feudi nomine ab illo recognosceret, atque tributarium faceret. unde exactiones secutae sunt, de quibus ipsi eorum temporum scriptores monachi vehementer queruntur. Cap. VI narrantur machinationes contra Elisabetham Anglorum Reginam, immissis plurimis, Pontificis auctoritate, sicariis. Eidem imputat patratam Guilielmi Auriaci caedem, tentatam etiam Mauritii; neque Ligam, & quae per eam in Gallia crudelissime facta sunt, ex alio principio, quam ex hac de jure Pontificis sententia emanasse. Cap. VII conjuntionis pulverariae in Anglia exemplum proponit, & ut ejus sceleris convicti summa tamen cum obstinatione supplicium passi sint, ob religionis Catholicae incrementum, quod per scelus illud eventurum esse sibi persuaserant: neque alio spiritu actum Ravalliacum Henrici IV parricidam. Refutat quae pro excusandis pontificiis consiliis afferri solent: nec Constantiensis concilii decretum, quo tyrannicidia improbari videntur, quidquam virium habere, cum palam excipiantur à Jesuitis, aliisque auctoribus Romanensibus, reges a Pontifice condemnati. Cap. IIX iterum ad Britannica redit, & Caroli I supplicium, quod Reformatis Puritanis a Romanensibus imputari solet, ab his ipsis, qui fanaticis sese personati immiscuerint, procuratum esse, allegatis auctoribus, maxime Molinaei Regii Cappellani libro, cui nomen Philanax, demonstratum it.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 23","label":"RARA MAGNAE GRAECIAE NVMISMATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/23"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 25","label":"RARA MAGNAE GRAECIAE NVMISMATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/25"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}