{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 240","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 240","ref":"240","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/240","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/240.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Similem esse, juxta Malbranchii expositionem, intelligibilem illam extensionem massae alicui lapideae aut ligneae, quae omni forma carens, quam statuarius voluerit, recipiat; quam inepte vero id dicatur, hac historiola Arnaldus declarat. Pictor quidam, artifex optimus, tanto amore Augustinum prosequebatur, ut aliquando cuidam familiari suo diceret, se ardentissime cupere sanctissimi hominis veram effigiem nosse, ut eam digne exhiberet. Quae vota ille alter collaudans, pictori promittebat, se daturum operam, ut ipsi quam primum satisfaceret. Altero igitur mane fragmento marmoris, massa cerea, & linteo expanso in tabula dispositis, vocari pictorem jubebat, qui desiderio veram Augustini faciem cognoscendi flagrans, amicum magnopere rogabat, ut secum rem gratissimam communicaret. Is ergo pictori ostensis, quae tabulam occupabant, dicebat, S. Augustini faciem revera cum in marmore, tum in cera latere, nec quicquam superesse, quam ut pictor, statuariae quoque artis scientissimus, superflua tolleret, ac postmodum applicatis decenter coloribus caput sancti patris in tabulam referret. Pictor indignatus respondebat, se quidem facile admittere, Augustini faciem in marmore & cera latere, sed eodem modo, quo mille alias. Itaque se tam facile alius cujusvis hominis, quam Augustini formam exsculpturum; & si vel maxime ita contingat, ut patris hujus forma emergat, se tamen de rei veritate certum esse non posse, quum nunquam oculis suis Augustinum viderit. Alter, qui hisce sermonibus pictoris ad silentium redactus credebatur, accepto in manus libro de inquirenda veritate, regerebat, se Malbranchium sequi, cujus sententiam si quis approbet, non posse eum in extensione intelligibili infinita aliter figuras, quas nunquam a se cognitas saltem nominari audiverit, invenire, quam si superflua tollat, ac ita extensionem prout par est, terminet, ac postremo applicatis rite coloribus illi parti extensionis, corpus sensibile efficiat. His fere, quae Malbranchius dixerat, Arnaldus refellere, ac risui exponere laborat. Sequuntur capite decimo octavo tria praejudicia, quae possint impedire, quo minus quis Malbranchii sententiam semel cognitam abjiciat, quaeque adeo removenda esse Arnaldus monet. Sub libri finem examinat, an recte dictum sit, nos alios spiritus conjectura, animam nostram conscientia, DEUM in se ipso ac per seipsum apprehendere. Quo ordine ista discutiantur, clarius e syllabo capitum octo & viginti, qui sub initium tractatus exhibetur, apparet.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 239","label":"DES VRATES & DES FAUSSES IDEES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/239"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 241","label":"DES VRATES & DES FAUSSES IDEES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/241"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}