{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 241","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 241","ref":"241","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/241","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/241.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Respondit autem hoc ipso anno Malbranchius ad singula, quae ab Arnaldo objiciuntur, libro peculiari cui hunc titulum fecit: RESPONSE DE L AUTEUR DE LA REcherche de la Veritè au livre de Mr. Arnaud des vrayes & de fausses Idees. h. e. Responsio Autoris Tractatus de inquirenda veritate ad librum Dn. Arnaldi de veris & falsis ideis. Roterodami apud Leerium 1684 in 8. Ujus Tractatus bona pars in eo insumitur, ut appareat, ArnalATdum & pravis affectibus duci, & quum se librum de natuni & gnitia refutaturum pollicitus esset, intempestive nunc doctrinam de ideis aggredi, quae nullam vel certe perexiguam cum hoc scripto connexionem habeat. Inde Arnaldi sententiam, quam de modo cognoscendi defendit, examinat, & perceptiones sive modificationes animae nostrae omnino ab ideis res materiales repraesentantibus distinctas esse ostendit, repetitis fere illis argumentis, quae in libro de inquirenda veritate jam exposita fuerant. Duo requiri docet, ut objectum aliquod sensibile, arbor, sol, domus, &c. videatur: modalitatem colorum, quae sit, fatente ipso Arnaldo, animae quaedam affectio, & ideam puram de extensione. Nam quando quis vivum sensum luminis habet, fixum sive comparatum ad circulum intelligibilem a certo spatio intelligibili distantem, quique per diversos colores sensibilis factus est, tunc sol videri dicitur, non qualis est, sed qualis apparet. Postmodum quinque demonstrationes ab Arnaldo contra idearum naturam & existentiam allatas refellit, ostenditque, quantum eae a verae demonstrationis specie abeant, quum aliquoties supponant, quod est in quaestione. Capite decimo tertio, quo ultimas duas demonstrationes aggreditur, perspicue explicare nititur, quomodo DEUS in extensione intelligibili, tanquam archetypo, res omnes materiales cognoscat, & quomodo nos per eandem quorumvis corporum particularium ideas acquiramus. Sicuti vero corporum existentiam DEuS ipse non per extensionem intelligibilem, sed per voluntatem suam cognoscit, ita nos quoque, licet per ideas in DEO rerum materialium naturam videamus, tamen de existentia ipsarum certos esse non posse, antequam DEUS per modum r evelationis naturalis nos doceat, esse ante oculos tale corpus, qualis imaginem in extensione intelligibili invenimus. Fit autem illud apprehensione colorum, qua DEUS nos percellit ad hujus aut illius corporis praesentiam, juxta leges generles unionis animae atque corporis, & cujusefficacia determinata est per motum corpusculorum, quae cerebrum commovent. Hinc apparet, quousque exemplum a pictore desumtum Malbranchius admittat.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 240","label":"DES VRATES & DES FAUSSES IDEES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/240"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 242","label":"DES VRATES & DES FAUSSES IDEES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/242"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}