{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 243","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 243","ref":"243","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/243","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/243.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"OUantum ad Chirurgicas operationes, potissimum eas, quae periQculi plenae sunt, feliciter peragendas valeat manus exercitata, vel sola luculenter testatur Lithotomia. Haec enim, licet ob periculorum multitudinem, cum qua conjuncta semper est, olim ab Hippocrate in Jurejurando sancto evitata juramento fuerit, hodie nihilominus a multis magistris peritis eo saepissime successu, quem calculis excruciati summopere exoptant, i. e. felicissimo, solet administrari. Magistros autem inter ejusmodi Lithotomos primatum nunc facile gerunt Galli, qui quotannis, verno inprimis tempore, in suis Nosotrophiis multos aegros ab ejusmodi sarcina calculosa, ipsis molestissima, fausto plerumque eventu, liberant: e quorum numero noster etiam est Autor, qui praesenti scripto Lithotomiam, velut operationem summe necessariam, facilem reddere allaborat. Quamvis enim ab aliis jamdum magnae eruditionis atque experientiae viris Chirurgia haec explicata fuerit, quoniam nihilominus & hujus operandi modus, & instrumenta multum hodie immutata & emendata observantur, & ipse insuper plurima in praxi aliorum hac in arte praecellentium virorum, inter quos speciatim Dominum Jonnot saepius nominat, studiose annotavit, talia omnino, quae ab aliis fuere neglecta, se una prolaturum promittit; nec promissis suis eum cecidisse, quilibet, cui libellum praesentem cum aliis de Lithotomia scriptis conferre volupe erit, testabitur. Nobis impraesentiarum retulisse saltem sufficiat, totum hoc Scriptum in viginta tria esse distributum capita: quorum septem priora mere videntur theoretica, i. e. quid Lithotomia sit, calculorum causas, naturam, species, differentias, signa denique diagnostica & prognostica, exponunt; reliqua vero cuncta practica, triplicis temporis differentiae, nempe ante operationem, in operatione, & post hanc, accommodata existunt. Sic ante operationem quae praerequiruntur, accurate exhibentur, qualia praesertim sunt instrumenta, & commoda aegri situatio, modus itidem catheterem rite & phimosin aeque ac urethrae calculum. si fortassis adsint, prius removendi ratio.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 242","label":"DES VRATES & DES FAUSSES IDEES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/242"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 244","label":"DES VRATES & DES FAUSSES IDEES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/244"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}