{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 274","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 274","ref":"274","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/274","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/274.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"Sed ostreas & quaecunque alia testacea, quae Aristoteles in limo vel coenoso vel arenoso nasci statuit, ex ovis prodire primum in Anglia observatum, variisque postmodum scriptis deductum fuit. Quum autem non ita pridem Jesuita quidam Italus Philippus Bonanni in libro Romae edito, cui titulum fecit: Ricreazione dell’ occhio e della mente nell osservazione delle Chiocciole, veterem Peripateticorum opinionem resuscitasset, limacibusque putredinem ac coenum seminis loco esse contendisset, operae pretium se facturum praesentis epistolae autor Antonius Felix Abbas Marsilius credidit, si, qui fortuitu in horto suburbano laboranti obvenerat acervus limacum ex ovis prodeuntium, de eo ad celeberrimum Malpighium scriberet, ac recenter impugnatam modernorum sententiam novo testimonio ab experientia petito confirmaret. In hac Commentatiuncula primo prolixius historiam de falsitate generationis aequivocae detecta, deque studiis Francisci Redi, Willilii, & Listeri, pertexit; postea inventionem ovorum, quae 10 die mensis Julii superioris anni contigerat, exponit, ac quae ipse observarat, cum aliorum annotatis confert; addito insuper schemate, quo ovorum figurae, pullorumque varia incrementa exhibentur. Ultimo Jesuitae illius Itali quatuor argumenta paucissimis refellit, quibus ille Aristotelicam traditionem de testaceis sponte natis confirmat. Neque vero ipsa tanti sunt momenti, ut prolixiori refutatione indigeant, cum omnia vel ab autoritate Magistri, vel a falsis quibusdam praesuppositis ducantur. Atque haec jam scripseramus, cum ad manus nostras pervenit Latina relationis istius Italicae versio adornata a clarissimo Johanne Jacobo Hardero, Medico Basileensi, quae lucem hoc ipso anno Augustae Vindelicorum adspexit. Ei memoratus vir doctissimus epistolam ad Abbatem Marsilium de ovis & genitalibus cochlearum perscriptam, cujus Reverendissimus Abbas in hoc opusculo meminit, adjecit, & insuper literas aliquot, in quibus Harderus & Schrockius Medicus Augustanus clarissimus de insectorum generatione univoca ex ovo invicem non inerudite disputarunt.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 273-3","label":"RELAZIONE DEL RITROVAMENTO DELL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/273-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/273-3"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 275","label":"HISTOIRE DE CHARLES IX PARLE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/275"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}