{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 278","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 278","ref":"278","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/278","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/278.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"In Hospitalium Cancellarium nulla non occasione invehitur Maimburgius; sed meliora de eo passim habent Thuanus & Varillasius. Notabilis tamen est hujus observatio lib. 6, ubi Hospitalio ea tribuit, quae summam contra Reformatos malignitatem spirant, & praeludia quaedam praesentis temporis praebent. Ejus enim prudentia admirabili factum esse refert, quod Reformati pace licet anno 1564 impetrata, & tam potentes, ut directe opprimi nequiverint, per declarationes edicti pacificatorii a Cancellario procuratas indirecte ad incitas paene fuissent redacti. Mandatis enim regiis cautum tunc esse d. 6 Aug. dicti anni, ne nobiles adconciones sibi permissas alios quam subditos suos admitterent; ne synodipastorum amplius haberentur; ne tributa colligerentur; ut matrimonia a religiosis, qui monasteria deseruerant, contracta invalida essent, utque desertores illi in claustra sua revocarentur. Sic enim plurimis ex Reformatis periisse commoditatem conciones frequentandi, zelumque religionis frigefactum, & sublata media fuisse aerarii communis & ad alendos pastores: ademtam, prohibitis synodis, facultatem abusus gliscentes corrigendi; supplicio etiam deterritos apostatas. Haec si intendit tunc Hospitalius, satis apparet, quam nullo fundamento illi imputetur, quod religioni reformatae clanculum addictus fuerit, quanquam uxorem, generum & nepotes haberet, eam profitentes. Quod attinet loca, editioni huic ex manuscripto codice inserta, quae in Parisiensi (Parisiis enim primum anno 1683 opus hoc prodiit) expuncta fuisse in titulo libri indicatur, sunt illa non levis momenti, ut legentibus patebit, & ex subjuncto uno alteroque exemplo judicare licebit. Referuntur v. g. Tom. I. p. 10 contenta orationis, quam Nobilitatis nomine, in conventu ordinum regni A. 1560 Rupifortius habuit, notaturque abstinuisse eum erga Regem titulo Majestatis, quia non approbaret hunc honorem, Regibus seculis posterioribus, eadem ratione ac Imperatoribus Romanis olim, exhibitum.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 277","label":"HISTOIRE DE CHARLES IX PARLE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/277"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 279","label":"HISTOIRE DE CHARLES IX PARLE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/279","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/279"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}