{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 281","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 281","ref":"281","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/281","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/281","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/281.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Quod ubi ad Hieronymum pervenit, acriter is Diaconos objurgavit, atque ostensurus, quibus partibus Diaconorum officium circumscribatur, & quantum ipsi a Presbyteris differant, divisionem illam antiquam in tres Episcoporum, Presbyterorum, & Diaconorum ordines, in dichotomiam commutavit, ita ut Diaconos ordini ministeriali includeret, Episcopos vero ac Presbyteros junctim autoritativo complecteretur. Hoc sensu affirmat Parkerus Hieronymum Presbyteros Episcopis exaequasse, eundem tamen postea ordinem autoritativum nova partitione distribuisse, & satis manifeste Episcopos a Presbyteris sejunxisse. Deinde quid ab Apostolorum excessu in Ecclesia factum sit inquirit, ea Patrum testimonia, quae pro se faciunt, pro virili confirmans, ac enervans illa, quae alteri parti favere videntur. His peractis specialius administrationis Ecclesiasticae modum, qualis tempore Apostolorum & prioribus a Christo nato seculis fuerit, declarat, ac duo ex antiquitatis consensu contra Presbyterianos evincit. Unum, in primitiva Ecclesia non fuisse unquam peractam ministrorum ordinationem, nisi ab Episcopo, quamvis peragi potuisse non neget. Alterum, Chorepiscopos, quorum primam institutionem contra Blondellum & Walonem in quartum demum seculum rejiciendam esse probat, veros Episcopos fuisse, vicarios illorum, qui civitatibus praeerant, & habuisse intrinsecam ministros ordinandi potestatem, sed canonicis quibusdam constitutionibus restrictam. Caeterum cum Parkerus intelligeret, Presbyterianos in disputationibus cum Episcopis illuc plerumque eniti, ut adversarios suos de Papismo suspectos reddant, & odio populari exponant; ipse versa vice Presbyterianos ostendit cum Papistis in eo conspirare, quod per Presbyteros fieri ordinationem posse existiment, & postquam Apostolicam praxin Episcopatuum per seculorum ternarium evolvit, secundo loco Patriarchatum sola usurpatione Episcoporum potentiorum in Ecclesia invaluisse contra Romanenses deducit.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 280","label":"HISTOIRE DE CHARLES IX PARLE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/280","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/280"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 282","label":"HISTOIRE DE CHARLES IX PARLE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/282"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}