{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 287","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 287","ref":"287","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/287","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/287.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Equidem corpora epistolarum pleraque, ac tantum non omnia, sic prodire solent, ut singula complectantur unius cujusdam viri celebris ad numerosam amicorum cohortem epistolas: quales e priscis habemus Ciceronis, Plinii, Symmachi, Sidonii Apollinaris; e recentioribus Bembi, Sadoleti, Erasmi, Manutii, Mureti, aliorum. Rara vero admodum seges earum est epistolarum, quae junctim editae conspiciantur plurium ad unum aut paucos: quales hae sunt ad tres Marbachios, Joannem patrem, & Erasmum ac Philippum filios; qui omnes in Argentinensi academia functi sunt, diversis quidem temporibus, professione theologica. Itaque vel raritas haec eas commendare Lectori potest. Verum longe majorem illis venerationem conciliat cum auctorum splendore conjuncta rerum sublimitas. Effluxerunt enim e calamis praestantissimorum saeculi superioris, quadantenus & nostri, (nam ad annum usque MDCXII illae extenduntur) Theologorum: Philippi puta Melanchthonis, Davidis Chytraei, Joannis Brentii, Martini Chemnitii, Balthasari Menzeri, Leonharti HutteJacobi Andreae, Lucae Osiandri, ri, Helvici Garthii, ut alios taceamus. Cumque refertae sint memorabilium neque passim obviarum, imo alicubi & reconditarum rerum expositionibus: quis neget fore, ut earum perlustrandarum desiderio accendatur, quisquis talium curiosus est? Neque adeo sine causa placuit Editori titulum ipsis asserere Supplementi historiae ecclesiasticae: nimirum quia, quod ipse in dedicatoria profitetur, edidit illas eum in finem, ut cognoscendis superioris aevi rebus in Ecclesia gestis, & dijudicandis iis quae ab inquietae mentis sectariis tum passim movebantur, fidei controversiis inservirent. Sane vero Ecclesiasticae historiae scribendae haud parum commodare etiam epistolas, docebunt Annalium Evangelii renovati Decades duae, quas ab anno MD XVI usque ad MDXXXVI progressas elucubravit Abrahamus Scultetus: nam in his ille (Calvino quidem quam Luthero addictior) passim utitur excerptis epistolarum, imo alicubi & integras apponit.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 286-2","label":"HISTORIAE ECCLESIASTICAE SECULI ANA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/286-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/286-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 288","label":"HISTORIAE ECCLESIASTICAE SECULI ANA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/288","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/288"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}