{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 289","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 289","ref":"289","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/289","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/289","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/289.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"id quod clare animadverter, qui comparabit epistolas quae hic inchoantur p. 227. sub n. CVIII, 281, 567 cum iisdem, quales illic p. 817. 482. 1060. exhibentur. Porro in harum trium ultima (quae quidem Chytraei est ad Petrum Patientem) typus Hanoviensis p. 1061haec sistet: Docet autem in Academia N. vir gravis, prudens & doctus quem meo periculo commendare non vererer, N. N. Aperte eum prodit typus Durlacensis, ubi palam p. 569 memoratur in Academia Julia docens Daniel Hofmannus. Similem in modum N ille, quem epistola Chytraei ad Philippum Marbachium p. 1087. ed. Hanov. occultat, D. Celestinus propalatur p. 592. ed. Durlac. Vicissim tamen Chytraei epistolam, cujus initium: Bάρδστιαι μακαριον (ea vero Joach. Morlino est inscripta) lineis bene multis refertiorem deprehendimus in Chytraeanis p. 363 seq. quam Marbachianis p. 293 seq. Quin & integras tres Chytraei epistolas, unam anni 1581 ad Philippum Marbachium de obitu parentis p. 374. Divinitus insitae &c. duas ad Erasmum anni 1587 & 1593, quarum initia p. 598. Intelligo collegae mei, & p. 808. Cum facile sit &c. frustra quaesivimus in Marbachianis: ut adeo subiisse ipsas appareat fatum earum, quas e bibliotheca Marbachiana periisse Editor p. 3. Apparatus significat. Veruntamen ex his ultimam verosimile est ne quidem unquam aedibus Erasmi illatam fuisse, eam ob caussam, quod paulo post scriptam illam nuncius de obitu ejus ad Chytraeum pervenerit. Verbis enim epistolam finientibus: bene & feliciter vale. D. XX. Febr. Anno 1593. statim haec p. 809. subnectuntur: His ipsis diebus in caelestem Academiam optimus & doctissimus vir, Erasmus Marbachius, Theologiae in Academia Argentinersi Doctor, evocatus est. Id die XXII Februarii mensis dicti anni evenisse discimus e Melch. Sebizii appendice chronologica ad D. Jo. Schmidii conciones Jubilaeas Argentoratensis festi anno 1638 celebrati p. 231.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 288","label":"HISTORIAE ECCLESIASTICAE SECULI ANA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/288","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/288"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 290","label":"HISTORIAE ECCLESIASTICAE SECULI ANA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/290","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/290"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}