{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 297","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 297","ref":"297","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/297","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/297.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Eam enim circumspectionem adhibuerunt epistolarum editores, ut non quascunque promiscue & sine delectu, ut ab aliis fieri assolet, sed eas tantum, quae fructum allaturae lectori essent indubitato, publici juris facerent; ordine etiam, qui conveniens maxime erat, temporis scilicet, quo quaeque exaratae sunt, servato, ut rerum hoc gestarum seculo historica quaedam connexio lectori pateret. Caeterum cum prior illa Operis hujus editio distracta dudum esset, & epistolae tamen illae a quamplurimis avide desiderarentur, id sibi laboris imponi facile passus est, qui primam cum Hartsoeckero curaverat, Philippus a Limborg, ut novam editionem, & eam quidem tum emendatiorem, tum altera parte auctiorem adornaret. Itaque & tollendis mendis, quae priori editioni irrepserant, epistolas singulas cum autographis studiose contulit; & ultra trecentas easque maximi momenti prioribus adjecit, quas inter novae Hugonis Grotii quadraginta quinque, Gerb. Joh. Vossii quadraginta & una, Conradi Vorstii quatuordecim, Jacobi Arminii sedecim, totidem Wilhelmi Laudi Cantuariensis quondam Archi Episcopi, undecim C. Niellii, quadraginta octo Ioh. Ilytenbogardi, pluresque diversorum auctorum aliae leguntur. Nec diffitendum tamen, plurimum decoris editioni huic conciliare, & Remonstrantium causae admodum favere, Anglorum duorum, qui Synodo Dordracenae interfuerunt, Gualteri Balcanqualli, & Iobannis Halesii epistolas, Anglico quo conscriptae fuerant idiomate a doctissimo Anglorum Iohanne Pearsonio, Cestriensi hodie Episcopo pridem editas, sed nunc in Latinum sermonem Limborgii cura translatas. lis enim non pauca luci exponuntur publicae, quae in Synodo secreto & quasi post siparium gesta fuerunt, ut vel ex illis appariturum Limborgius censeat, Synodi scribas non tam veritati ingenue litasse, quam serviisse tempori.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 296","label":"JOHANNIS SCHILTERI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/296","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/296"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 297-2","label":"HISTOIRE D ALLEMAGNE ANCIENNEJ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/297-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/297-2"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}