{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 301","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 301","ref":"301","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/301","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/301","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/301.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Comites & Barones non ab Imperatore, sed à Cameni Spirensi, ratione feudorum suorum investiri scribitur, sed male; omnes enim vasalli Imperiales in Aula Imperatoria investiuntur, etiam minoris ordinis nobilitas. Erroris ansa forte fuit, quod de controversiis majoribus circa feuda Imperii Imperator, de minoribus Camera judicat; sed hoc non pertinet ad investituram. Dein p. 171. inter Confraternitatis sive pactorum de haereditate mutua exempla, referri non debuissent familiae Palatina, Brunsvicensis, Meckelburgica: nam hae sanguinis & investiturarum respectum succedendi inter se jus habent, accedentibus forte pactis ad majorem certitudinem. P. 179. ex obsoletis matriculis, quas ipse fugitivas vocat, sed quarum recentissimam sequi debuisset, plurima oppida liberis & Imperialibus annumerat, quae hodie subsunt Principibus; & licet moneat, quasdam statum mutasse, non definit tamen, quae id fecerint, sed lectorem in incerto relinquit; & nihilominus Moguntiam & Trevirim, subjectas notorie Antistitibus suis, inter liberas satis prolixe describit. Etiam inter Hanscaticas pro Imperialibus venditat municipales manifestas, Gottingam, Lemgoviam, Warbergam & alias. P. 293. ubi de Nobilitate immediata tractat, pernitiosum, & qui lites publicas inter Germaniam & Galliam non parum promovit, errorem errat, dum feudi & superioritatis jura confundit, & libertatem sive exemtionem Nobilibus aliisque negat, in locis, quae feudali vinculo aliis obligantur; quod tamen fieri potest, & frequentissime fit absque omni subjectione territoriali, ita ut Principes non a paribus tantum, sed & ab inferioribus feuda accipiant; ut praeter alios fit ab Electoribus secularibus, Bambergensi Episcopatui hoc nomine obnoxiis, quos ideo p. 43. perperam negat eatenus immediatos esse. Idem enim locus, feudi jure ab alio dependens, nihilosecius liber & Imperio immediate subjectus est, non ex pacto, ut putat, sed ex regula & libertate provinciarum & familiarum. Territorii vero hoc superioritatis jus aliis quam feudi nititur titulis, suisque continetur finibus, v. g. in Austria, Saxonia, Bavaria, plurimisque aliis regionibus. Plura sunt in capite hoc, non minus falsa; & p. 398. pagi sive districtus nobilium recensentur, vocabulis corruptis, divulsis aut omissis. Sed satis pro scopo nostro, quamvis multo plura restent, quae moneri possent.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 300","label":"HISTOIRE D ALLEMAGNE ANCIENNEJ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/300"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 302","label":"EPISTOLA CONSVLARIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/302"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}