{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 305","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 305","ref":"305","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/305","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/305","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/305.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Versio hujus Jani, quam adornasse Westcotium diximus, & accurata satis est & perspicua. Visum tamen interpreti fuit notas quasdam ad libri calcem adjicere, tum ut clare de Seldeni mente constet, quoties ipse obscurius scripsit, tum ut unum alterumque versionis caput, in quo fortassis invenire quis possit, quod reprehendat, vindicetur. Tria insuper opuscula Anglice a Seldeno scripta cum Jano in hac editione prodeunt, quae hactenus publicam lucem non adspexerunt. Illorum primum Epinomis Angliae vocatur, colligens praetermissa ab iis, qui antehac cum autore Archaecnomiae, Wilhelmo Lambardo, originem ac constitutionem jurium Anglicorum inquisiverunt. Nihil est autem aliud quam Jani Britannici compendium, legum farraginem, sepositis, quae ad historiam magis, quam ad scientiam Juris pertinent, exipso repetens. In fine Janum legibus Richardi auget, & Johannis Magnam Chartam cum ea, quae nunc communiter hoc nomine insignitur, ac Henricum III. Johannis filium autorem agnoscit, confert. Reliqui duo tractatus brevissimi de origine potestatis Ecclesiasticae circa testamenta sunt, & de administratione bonorum intestatorum. Habet nimirum hoc inter alia splendidissima jura Apiscoporum in Anglia reverendus Ordo, ut nec condi testamenta de catallis personalibus, ut his JCtorum Anglorum verbis utamur, absque ipsorum approbatione possint, nec repeti legata ab iis, qui injuste negaverint, Sed & de illorum bonis, qui intestati nisi coram judice Ecclesiastico. decedunt, Episcopi Anglicani a pluribus seculis statuunt. Quibus igitur legibus ista Episcoporum autoritas nitatur, & quo tempore coeperit, inquirendum sibi Seldenus sumsit. Ac initio potestatem circa testamenta in intrinsecam & extrinsecam partitus, illam quidem nec Pontificum canonibus, nec Romanorum civili jure Episcopis competere probat; hanc vero ipsis in Decretalibus ex concilio quodam Moguntino asseri non dissimulat, extr. de testam. c. 6; profano tamen jure apud Magistratum civilem semper, exceptis legatis in pios usus, fuisse affirmat. Saxonum temporibus quid obtinuerit, non satis constat, ac monet Seldenus, ecclesiasticam curiam cum temporali illa aetate unam eandemque fuisse, donec a Conquaestore separarentur, quod se in spicilegiis ad Eadmerum demonstrasse scribit.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 304-2","label":"TRACTS VVRITTEN BT JOHN SELDEN, OF","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/304-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/304-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 306","label":"TRACTS VVRITTEN BT JOHN SELDEN, OF","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/306"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}