{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 310","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 310","ref":"310","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/310","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/310.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Neque enim posthac misera gens habebit, cur jactet, religionis cultusque sui rationem Christianos latere, cum viderit, e nostris esse, qui illuc penetraverint, quo paucis admodum ex ipsis pervenire contingit. Septem anni sunt, quum Apparatus ad studium Cabbalae Ebraeorum prodiit, qui ea complectitur, quae ad elementa illius doctrinae imbibenda faciunt, & quae nosse necesse est, ut quis absque impedimento progrediatur. Eum hoc anno Tomus alter Operis excepit, de quo pauca hic commemorare instituimus. Praemittitur erudita praefatio, quae de Simeone Jochaide, quem composuisse librum Sohar fama est, de materia, forma ac fine libri quamplurima egregie disserit, nonnulla de consilio Autoris addit; quibus jungi merentur, quae Apparatus parte secunda de utilitate Cabbalae ex Epistola quadam excerpta sunt, & postremo Judaeos tolerari omnino in Republica Christiana posse, aliquot argumentis evincit. Tomus ipse in tres partes divisus est, quarum prima duos tractatus Ebraicos latinitate donatos exhibet, illis viam sternentes, qui palatium Arcanorum ingredi cupiunt. Dixerat alicubi Autor, librum Sohar dogmata quaedam vulgaria sublimioribus miscere, ac cum quamplurima aenigmatibus involuta tradat, nonnulla vicissim planissime enunciare. Duorum igitur Tractatuum illorum alter ad acroamatica, alter ad exoterica introducit. Pars secunda primum tres libellos sistit, totius Cabbalae compendia, quae in opere Soharistico continentur, ac reliquis tractatibus praeponi tanquam generales debent. Conjunxit vero Autor cum textu Ebraico non accurate quidem, ut fatetur, sed Judaeorum more punctato, versionem perspicuam, & quoties opus visum fuit, interpretationem.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 309-2","label":"KABBALAE DENUDATAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/309-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/309-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 311","label":"KABBALAE DENUDATAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/311"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}