{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 34","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 34","ref":"34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/34.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Nihilominus tamen arrepto Telescopio & Micrometro dimensus primum sum, & quidem singulari ratione, quanta fuerit genuina distantia hujus Stellae a superiori Cornu Lunae, tempore scilicet Conjunctionis (quod bene notandum) etiamsi jam praeterita esset; atque ita reperi eam non nisi 6, 5 extitisse, in ipsa Conjunctione, tempore scilicet correcto, hora 12, 9, & Lunam arctissimum celebrasse transitum. Deinde majoris certitudinis gratia etiam diversas distantias cepi hujus stellae, non a limbo Lunae, ut fieri plerumque solet, sed a linea illa perpendiculari, quae per cornua & centrum Lunae ducitur, ut eo certior essem, de ipso momento Conjunctionis Lunae & hujus Stellae. Nam ex omnibus illis Observationibus, sive distantiis, idem tempus Conjunctionis prodire oportet, si accurate omnes illae distantiae sint captae: prout quilibet curiosus harum rerum facile experiri poterit. Diameter Lunae hoc tempore extitit 31, 56'. Ex quibus observationibus non dubito, quin quilibet Rerum Uranicarum cultor locum Lunae tam ex Rudolphinis, quam aliorum Auctorum Tabulis, dummodo hujus stellae verum locum possideat, rite examinare possit. Observationes. Distantiae Tempus Distantiae Stellae & Lunae MiOrdo Temp. sec. Stellae & ex altit. crometro captae, a perpenobser-horol. amLun. correct. diculari per cornua & bul. vatiocentrum ducta. num. HOr III Hor. Bist ntinu es put. Dist. inventa est part. Dist. inventa est part. §. . 5. qhil iln eulelgalt. Dist. inventa est part. oDist. inventa est part. sslindo roe honlt. Eadem altitudo.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 33","label":"TRANSITUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/33"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 35","label":"QMIBUSDAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/35"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}