{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 347","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 347","ref":"347","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/347","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/347.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Spiritu sancto libri, quos tanti fecit Hieronymus, e Graeco in Latinum ut sermonem verteret. Primi quae sunt ordinis, commentariis tamen in Marcum exceptis, pro γνησίοις seu legitimis agnoscere non dubitat toties jam citatus Amorbachius, à quo & Lucae, ac Johannis Evangeliorum contextus eo est adjectus fine, ut Canoni Evangelico, cujus autorem faciunt Eusebium, tanto magis responderet. Secundi vero ordinis commentarios indignos idem censet, qui tribuantur Hieronymo. Sed satis de partibus operum videbimur dixisse, quas cum Erasmiano codice communes habet noster: Sequuntur nonnulla adhuc Volumina, eo quod in aliis editionibus legerentur, commentariorumque vicem Hieronymianis praestarent monumentis, adjuncta. Tomo itaque horum Operum DECIMO quae porriguntur, post Praefationem ad Pontificem Pium IV, sunt Mariani Victorii Reatini, Episcopi Amerini commentatio de vita Hieronymi, ejusdemque scholia, & annotationes in Hieronymi libros. In his enim cum non pauca reperirentur, quae eruditorum ferebant calculum, omnia ejus Scriptoris ἐσθλὰ μεμιγμένα λυγροῖς invidere seculo autores hujus editionis noluerunt. Porro eruditae Henrici Gravii in CII epistolas Hieronymi, nec non Frontonis Ducaei notae, quae D. Tribbechovio judice, prae aliis merentur plausum, praesertim ubi Philologica feliciter expediunt: praeterea Latini Latinii observationes & conjecturae in Hieronymi epistolas, quibus aliquot Hieronymi loca emendantur exacte, cum scholiis Mariani saepius memorati. UNDECIMO pro argumento dedit Editor, ne Hieronymum truncatum quasi ac mutilum exhibuisse videretur iis, qui Scholasticarum quaestionum habent gustum, & talibus pascuntur forte atque delectantur, Francisci a Messana difficilia sancti Hieronymi loca, & Ferdinandi Vellosilli, Episcopi Lucensis, animadversiones in Hieronymi opera, quas Advertentias Theologiae Scholasticae inscripsit autor. POSTREMUM denique tomum quatuor novi absolvunt indices. Unus Biblicus, Scripturae locorum, cum aliqua videlicet vel explicatione, vel notabili applicatione per opus universum adductorum: secundus, locorum Theologicorum, seu capitum doctrinae fidei: tertius Miscellaneorum, qui res Theologicas, Philologicas, Morales, & Historicas eum ad modum colligit, ut nec vocabulorum Graecorum atque Hebraeorum rationem negligat: quartûs materiarum syllogen suppeditat, ad homilias dominicis diebus, festisque caeteris proponendas apprime facientium.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 346","label":"ERLITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/346","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/346"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 348","label":"NOVA COLLECTIO CONCILIORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/348"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}