{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 354","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 354","ref":"354","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/354","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/354","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/354.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Totum illud syntagma epistolarum a Lupo ex codice Casinensi Romae descriptum, & postea in Belgio vulgatum, & in actis nostris mense Augusto 1683 memoratum, Baluzius in novam hanc conciliorum collectionem intulit, aegerrime ferens, quod mi. illum codicem, quo Lupus usus fuerat, consulere haud potuerit. Quamvis enim nihil intentatum reliquisset, ut ejus compos fieret, tanta tamen fuit monachorum istorum pertinacia, ut nulla arte nullisque precibus id impetrare potuerit. Suspicatur autem Baluzius, autorem istius collectionis fuisse Africanum & trium capitulorum defensorem, & post Justiniani tempora hoc synodicum adversus tragoediam Irenaei, seu adversus libros, quos Irenaeus Nestorii partibus addictus tragoediam vocavit, compilasse, quod a Lupo admodum indiligenter emissum queritur. Notas, quas Lupus admodum prolixas ad ducentesimum usque collectionis hujus caput, cui immortuus est, adjunxit, Baluzius omisit, & ipse breviores animadversiones singulis fere paginis subjecit, in quibus haud raro a Lupi scholiis dissentit. Cum enim Lupus in scholiis ad cap. 117, solum Damasum damnasse Lucium Arianum & Maximum Cynicum asserat, id negat Baluzius eumque vehementer errare minime dubitat, cum Damasus Lucium non solus, sed cum concilio Italiae & totius occidentis damnaverit, Maximum autem non damnaverit, sed potius contra Nectarium partibus ejus addictus fuerit. Quae Lupus de pactis inter Proclum & Domnum conventis ex epistola Theodoreti ad Flavianum in scholiis ad c. 192 protulit, Baluzius mera esse commenta judicat. Loca e quibus Lupus evincere conatur, Christianam fidem semper tradidisse, unicuique fideli praesertim Episcopo esse proprium custodem Angelum, id minime probare quod debent, Baluzius arbitratur. Idem antiquam Chalcedonensis concilii versionem, quam Rusticus Diaconus emendandam suscepit, & Petrus Crabbe primus integram edidit, cum antea exiguam ejus partem Merlinus evulgasset, a Romanis conciliorum generalium editoribus, quos Bimius & reliqui secuti sunt, sub emendationis specie tantum non obliteratam animadvertens, antiqua Chalcedonensis concilii exemplaria magno studio conquisivit, & cum editis tanta diligentia contulit, ut ipse paene vereatur, ne in annotatione variarum lectionum, quas huc congessit, nimius fuerit.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 353","label":"NOVA COLLECTIO CONCILIORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/353"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 355","label":"NOVA COLLECTIO CONCILIORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/355","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/355"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}