{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 357","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 357","ref":"357","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/357","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/357","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/357.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Exagitat haec Autor, quia hac interpretatione admissa, nihil facilius sit, aut frequentius fiat, quam ut edicta talia proponantur, & per illa, sub contumaciae & rebellionis obtentum, vis inferatur conscientiis, in quas tamen soli Deo imperium sit. Sed disquiri prius debuisse contendit, de jure talium edictorum & legum, ut & de qualitate articulorum & mysteriorum, quae fundamentum religionis & salutis infringant. Et hactenus forte nihil scripsit, quod non multis aliis scriptum dictumve sit. Longius autem progreditur, & id agere vult, ut fundamenta religionis in arctum comprimat, & quae Reformati pro mysteriis, sive magnis articulis habent, extenuet & eludat; nec fas fuisse putat, illorum causa ab Ecclesia Romana discessionem facere aut continuare. Incipit a decreto reprobationis, quod non religionis sed inquitatis mysterium vocat, imo diaboli inventum; defensum ab Augustino, non satis scilicet ab errore Manichaeo purgato; renovatum a Beza, Calvino, Gomaro, & aliis inter Reformatos, tum a Bajo, Sancyrano, Arnaldo, & Jansenistis, sive, ut ait, omnibus stultis & pertinacibus gratiae & redemtionis universalis hostibus. Nec hic sistit licentiam censurae, sed nec dogma de Trinitate ejus esse ponderis existimat, ut propter id negatum quisquam in periculum venire debeat. Ita sentientem mirum non est, reliquos omnes articulos pro levibus habere, ob quos schisma superiori seculo factum est. Plerosque igitur, (excepta de conjugio clericorum quaestione, quam, incertum qua de causa, intactam reliquit,) ex mente fere Episcopi Condomensis, nunc Meldensis, ita excusat & explicat, ut omnino, in Gallia praesertim, concordia iniri possit, ubi, ut ait, multisque ob id laudibus Regem extollit, errores indies corrigantur. Quod si eodem zelo, qui adversus infallibilitatem & dominationem Pontificiam exercitus nuper fuit, per prudentiam & autoritatem Regiam progressus, (ut optat & hortatur,) fiat, sublato inprimis ob inevitabilem abusum imaginum cultu, introducto linguae popularis in Sacris usu, & indulta communione sub utraque, mox futurum esse ait, ut extincta Reformatorum secta, unitas Ecclesiae in Gallia restituatur, & in eam redituri sint doctiores & sagaciores omnes, praesertim Claudii, Pageonii, Wolzogii; nec in partibus mansuri, nisi ignorantes & pertinaces, inter quos habet Pielatum, Juriaeum, Colvium; sic demum Regem Restauratoris Ecclesiasticae unionis & veri cultus titulo mactandum fore, omnibus aliis augustiori & praeferendo.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 356-2","label":"LE PROTESTANT PACIFIQUE, OU TRAITE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/356-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/356-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 358","label":"LE PROTESTANT PACIFIQUE, OU TRAITE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/358"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}