{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 361","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 361","ref":"361","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/361","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/361","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/361.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Ejusmodi vero animalia, quae duplicem tantum prolem producunt, masculum gignere & foemellam solent. Duo vero embryones, ex Castoris abdomine a Venatore (nesciebat vero, utrum ex his capsulis, an alio ex loco) excisi, sexu non distincti fuerunt ab eodem medico. Restat quod idem in plusquam XV Castoribus a se dissectis & Penem & Testiculos & Capsulas Castorei retentrices, & Corpora Glandulosa his capsulis subjectis subjecta, quae mammas mox nominabimus, repererit; unde animalium hoc genus in hermaphroditarum numero constituere tum temporis probabile videbatur. Capsulis dictis Castoreum continentibus duo adjacent, inferiora versus, corpora extra abdomen, quae Vesiculas vulgo Auctores vocant. Sed deprehenduntur corpora glandulosa interius notabiliter cava, in quibus materia subflava caseum putridum redolens, instar Lactis coagulati, reperitur. Corpora haec circa extrema sua in rimam dictam papilla quadam terminantur, a qua versus interiora processus styli non datur ab extra: stylus vero a cavitate intrusus per dictam papillam exitum facilem sortitur: unde mammas haec corpora esse credidimus. Vasa Spermatica ad Testiculos tendebant, quorum Venae admodum pampinoformes. Deferentia Vasa utrinque duplicia, conjunctim quatuor. Quorum duo interiores rami, postquam sub fundo Vesicae ampliati fuerant longitudine digiti transversi, se conjungebant, donec abhinc longitudine dimidii digiti tranversi rami duo exteriores etiam huic trunco se associarent, & communi tandem papilla diversis orificiis praedita in Urethram terminarentur. Ventriculi saccus, quasi bifidus, in cujus parte priore, quae cum Gula connectitur, materia fluida, in altera posteriore, quae membranaceo circulo a prima distincta est, multo crassior apparet. Renes Succenturiati Corpora sunt triangularia, intus cava & exilia. Costas animal 12 veras, 3 spurias ab uno latere habet. Musculos Maxillae inferioris validos habet, ut Temporalem & Masseterem imprimis, quia & alimentum solidius, lignum scilicet,","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 360-2","label":"SELVA RINOVATA DI PIETRO MESSIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/360-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/360-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 362","label":"SELVA RINOVATA DI PIETRO MESSIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/362","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/362"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}