{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 378","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 378","ref":"378","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/378","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/378","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/378.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":361,"text":"Addit haec ordinarie sese ita habere, fuisse tamen & esse posse tempora, cum Ecclesia, etiam priori sensu accepta, pene invisibilis fiat, sive eclipsin patiatur, sublato per tyrannos cultu publico, aut corruptis per hypocritas & malos dogmatibus. Etsi vero hoc accidat, & zizania bonam segetem ita superent, ut eam plane opprimere videantur, manere tamen divinae providentiae gratia, vi verbi & Spiritus, etiam sub tali statu, & sub ministerio & manibus falsorum quoque doctorum electos, & consequenter veram Ecclesiam, nec infringi promissionem Christi, de illa ad finem mundi conservanda. Consectanea sunt, quae ad Reflexionem duodecimam disputantur. Bossuetus enim statuit, respexisse Christum, conservationem Ecclesiae promittendo, ad totum illud compositum, sive ad coetum ex bonis & malis mixtum, adeoque promissionem illam ad totam illam mixturam pertinere; argumentatus a comparatione, quod Christus messem conservaturus sit, in qua cum granis paleae quoque serventur. Summe haec improbat Claudius, neque enim quadrare comparationem ait, quia paleae granorum causa a natura producantur, hypocritae a diabolo ut zizania seminentur; nec recte dici, in promissione servandae Ecclesiae etiam conservationem malorum contineri, id est simul promitti; quum intentio & promissio DEI solos fideles respiciat, mali per accidens, permittente Deo, in coetum veniant, & divina providentia & gratia praecaveatur, ne illi fidelibus exitio sint. Deinde non perpetuum aut certum mixtionis statum, sed variabilem pro temporum ratione indicari: ita fieri potuisse, & factum esse, ut tanta invehatur corruptionis moles, quae magna & seria reformatione corrigenda sit; neque tamen minus vera maneat de conservatione Ecclesiae, sive fidelium, Christi promissio. Queritur in fine hujus capitis de convitio, quod Reformati non majori fide Ecclesiam credere dicantur, quam Ariani & Sociniani Deitatem Christi, aut Macedoniani Spiritum Sanctum: recte enim credi a Reformatis & visibilitatem, & invisibilitatem Ecclesiae, diverso ut dictum est respectu. Reflexione decima tertia Bossuetus plurima argumenta congesserat, quibus vult probare, Reformatis nullam salutis copiam, nisi in Ecclesia Romana superesse. Haec in XXI capitula digessit & refutavit Claudius, quae referre nimis operosum foret. Disputatur hic de professione fidei externa; de successione pastorum, eorumque vocatione; de Concilio Tridentino, an exspectari debuerint ejus decreta, & interim contra conscientiam per tot annos in erroribus persisti; de lapsu Ecclesiae; de statu Ecclesiae ante reformationem, ejusque comparatione cum statu Svnagogae adveniente Christo. Refertur dilemma Bossueti: aut mansit ante reformationem Ecclesia, & sufficientia alimenta animabus superfuerunt, quod fatetur Claudius & Reformati; aut non mansit.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 377","label":"REPONSE AU LIVRE DE MONSIEUR DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/377","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/377"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 379","label":"REPONSE AU LIVRE DE MONSIEUR DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/379"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}