{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 381","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 381","ref":"381","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/381","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/381","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/381.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Respondet ad haec operose Claudius, & nihil hac argumentatione evinci posse ostendit: eandem enim Christiano, licet baptizato, (quicquid statuatur de fide infusa) restare difficultatem, quia demonstrandum sit, quid & ubi sit Ecclesia, & cur huic credi debeat; neque enim Biblia ab aliis quam parentibus, pastoribus, aut privatis, catechumeno tali offerri posse, quos pro Ecclesia haberi, eorumque aut Ecclesiae infallibilem autoritatem fide divina credere non teneatur, nisi praevia demonstratione. Negat itaque necesse esse, ut ab articulo de Ecclesia institutio hominis Christiani incipiat, aut fides aliunde, quam ex verbi auditu & operatione Spiritus S. accendatur; neque tamen semper requiri, ut lectio Scripturae praecedat, sed sufficere, si ejus contenta ad salutem necessaria, per catechesin seu compendia percipiantur: hoc enim medo multa hominum millia, qui librum Scripturae non viderint, salvari, ex allato Irenaei testimonio concedit. Dubitationem itaque neque vocandam, aut si verbis indulgendum sit, certe non damnabilem esse in homine, qui ad discenda religionis capita accedat: dubitare enim, qui de propositis perceptisque articulis ambigant; ignorare saltem, qui eos nondum perceperint, sed discere parati sint. Nullum certe alium discendi modum ordinarium a Deo praescriptum esse? eum vero, quem Pontificii per coecam obedientiam exigunt, oeconomiae divinae omnino adversari, dum hominum autoritatem pro divina supponit. Postremum quod Episcopus Reformatis Reflexione octava opposuit, quod nempe Reformati eodem modo, quo veteres haeretici, Ariani & Macedoniani, ab Ecclesia secesserint, frustra urgeri ait Claudius, nisi puritatem & infallibilitatem Ecclesiae suae probaverint. Nihil efficere argumenta, ab autoritate, antiquitate, aliisque externis toties deprompta; eadem enim a Judaeis & paganis Christianismo nascenti opposita fuisse. Omnia pendere a reali & interna dogmatum veritate, illique insistendum, & ab erroribus discedendum esse, nulla temporis aut autoritatis praescriptione attenta. Negat etiam, quod Bossuetus statuit, Apostolos in communione cum Synagoga, corrupta licet, perstitisse; id enim ex eo non sequi, quod in templum ascenderint docendi populum causa, aut aliquando in gratiam infirmorum, ritus quosdam servaverint.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 380-2","label":"REPONSE AU LIVRE DE MONSIEUR DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/380-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/380-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 382","label":"REPONSE AU LIVRE DE MONSIEUR DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/382","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/382"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}