{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 383","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 383","ref":"383","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/383","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/383","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/383.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"Utut enim incredibili fere consiliorum & rerum gestarum mole & varietate reformatio Religionis, seculo superiori in Anglia processerit; reperti tamen, ut Burnetus queritur, non sunt, qui acta cujusque temporis, praesentes ipsi & conscii, qua par erat, industria & fide, in commentarios retulerint, aut quam Sleidanus Germanis, Thuanus Gallis, Paulus Sarpius Italis praestiterunt, patriae suae operam impenderint. Nominat aliquos, qui id tentarunt, Foxium, Parkerum, Hallum, Fullerum, Heylinum, alios: non dissimulat tamen neglecta cuique aut errata. Unum laudat Historici officio recte functum Illustrem Herbertum, sed qui Ecclesiastica leviter attigerit. Sibi vero post tot annorum decursum, praeter peregrinitatem, (in Scotia enim natus est,) diu obstitisse fatetur actorum authenticorum & sumtuum inopiam. Sed postquam ab illustribus & praestantissimis viris, inter quos nominat Grimstomium, Boilium, Petitum, Cottonum, Stillingfletium, adjumenta acceperit, notitiam scilicet legum & consuetudinum Anglicarum & Actorum publicorum, manuscripta plurima, aditum ad scrinia Episcoporum Cantuariensia & Londinensia, liberalem etiam sumtuum suppeditationem: tum vero se opus hoc magna spe aggressum, fidem autem qua tantas res tractaverit, apparituram esse ait ex instrumentis actorum, quae locis convenientibus allegata, in fasciculum conjecit, & historiae subjunxit. Neque tamen diffitetur, plenius rectiusque isthaec omnia in tempore, quo gesta sunt, scribi potuisse; tum quod multa a praesentibus observentur, quae nemo in acta referat, tum quod haec ipsa variis casibus subjecta sint. Comperiisse certe, dum Archiva perlustraret, quod regnante & jubente Maria, Bonerus Episcopus Londinensis, acerrimus Reformatorum persecutor, cum aliis ejusdem animi hominibus, pessimo exemplo, & indicis purgatorii violentiam superante, scrinia regia pervestigaverit, & quae rei Pontificiae nocere putabat, aboleverit: dein quod in magno incendio urbis Londinensis, ante annos octodecim, multa ex Archivis Episcopalibus fuerint consumta, quorum lacunae, deficientibus nempe actis authenticis, ex nuda autorum relatione non satis tuto repleantur. Haec in praefatione, memorante Burneto. Non potest non laudari relatum ab ipso, (libro hujus historiae IIIp. 368 & seq) Henrici Regis consilium, quamvis eventu destitutum. Non ingratum erit Lectoribus id ex Burneti verbis Ccc verbis intelligere: Illo tempore (anno 1539, cum de reditibus monasteriorum a Rege abolitorum, bene impendendis deliberaretur,) oblatae fuerunt Regi multae propositiones, de novis fundationibus ipso dignis, quas utique fecisset, nisi per inconsultas largitiones reditus illos jam exhausisset. Suadebant inter alia, ut Collegium aliquod erigeretur, in quo juvenes in lingua Latina & Graeca, ut & in jurisprudentia civili informarentur.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 382-2","label":"HISTOIRE DE LA REFORMATION DE L","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/382-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/382-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 384","label":"HISTOIRE DE LA REFORMATION DE L","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/384","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/384"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}