{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1684 40","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/40.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1684","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Neronem equidem insignem fuisse citharoedum, & tanquam citharoedum vel Apollinem repraesentari in nummis aliis, non nescimus. Sed ubi hic cithara, vel arcus cum telo? Haec enim Apollinis in nummis, non hasta, sunt insignia. Nos cum Patino & ipsi hastatam Deam quandam agnoscimus, & quidem vel Romam, victricem atque orbis Dominam, quae & ipsa turrita (est enim turris, dicente Patino, solenne urbium ornamentum) in nummis cernitur; vel Pallada aut fortitudinem bellicam. Nam & haec, uti in aliis Imperatorum nummis, ita in Alexandri quoque Severi, hastata cum victoriola exhibetur; quod observare nobis licuit in Viri perquam reverendi clarissimique, M. HENRICI MEYERI, Ecclesiastae hic olim Nicolaitani, rarissimae antiquitatis numismatis, quorum ingens adhuc numerus ab haeredibus ejus in hac urbe asservatur. Virtutem autem ipsam pro Alexandro Severo, seu, quem imitatur, Alexandro Magno hic exprimi, mirum nemini videri potest, in nummis antiquorum Romanorum paulisper volutato. Nam ut probe observavit incomparabilis nummorum veterum judex ac vindex Spanhemius in dissert. IIp. 94 de praestantia & usu numismatum: Romani optimo & arcano quodam consilio non divinos solum actus Principum, sed ipsam agendorum normam promiscuis & quotidianis Nummorum usibus testatam consignatamque voluere. Hoc enim abunde tot praestantissimarum virtutum effigies passim in iis traditae ostendunt, quae nihil aliud, quampictura loquens (ut poësin vocavit nonnemo) veram optimi status ac vitae laudabiliter actae imaginem continuo ante oculos ponit. -Et mox: Apposite illaevirtutes, quae maxime Principes decent, & quibus publica salus potissimum incumbit, frequentius etiam traditae; ita ut qui justitiam, aequitatem, clementiam, constantiam, fidem, indulgentiam, liberalitatem, munificentiam providentiam & bellicae virtutis argumenta crebro in nummis Caesarum legit, speculum quoddam in iis Principum, & gravissimi muneris requisita, eadem opem agnoscere sese fateatur. Aut igitur Roma nobis est Dea illa, vel Virtus aut fortitudo bellica; isque adeo, qui ad dextrum ejus latus est constitutus, Mars Romae Deus tutelaris & bellorum praeses, quae ad sinistrum coronam imponit Deae, vel Bostra, Colonia Alexandrina, ab Alexandro quippe Severo deducta, vel Alexandria Troas, quae & in aliis Alexandri Severi nummis apud Patinum & Tristanum repraesentatur.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1684 39","label":"QMIBUSDAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/39"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1684 41","label":"QMIBUSDAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1684/41"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1684. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}